useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 302
Signature: 302

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
No. 814. 1410. 7. Juni. B. Thimo eignet der Domkirche von dem Decan Johannes und dem Domherrn Nic. von Gubin in Oberebersbach erkaufte Zinsen.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 302, S. 395
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 302, S. 395

    Graphics: 
    x

    In nomine domini amen. Cum omnia sub sole consistentia etc. Nos igitur Thimo dei et apost. sedis gratia episcopus Misnensis — volumus esse notum, quod cum longis retroactis temporibus in dicta nostra ecclesia Misnensi propter diversos anniversarios successive a nonnullis Christi fidelibus in ecclesia praedicta comparatos et iuxta antiquam consuetudinem in summo altario et loco summae missae cantatos, celebratos seu peractos, ut plurimum officium missae tam de sanctis occurrens quam de tempore hucusque fuerat omissum et impeditum, vel cum uno dumtaxat chorali retro summum altare quandoque cantabatur, hinc est, quod honorabiles viri et domini Johannes decanus ecclesiae nostrae praedictae et magister Nicolaus de Gubin archi- diaconus Nisicensis et canonici Misnenses — pro divini cultus augmento et maxime ne tociens officium occurrens summae missae in ipsa ecclesia amplius tam negligenter agatur vel omnino omittatur, ac etiam pro quorundam sanctorum officiis in ecclesia nostra solempniter celebrandis et certis anniversariis in ecclesia ipsa peragendis suis pecuniis et bonorum hominum pecuniis pie adiuti in villa superiori Ebirspach districtus Dresdensis census duodecim sexagenarum grossorum Fribergensium bonorum et dati- vorum cum viginti quatuor grossis eiusdem monetae et aliquibus hellensibus, pullis ovis lino altero dimidio lapide sepi, neenon decem et octo modios siliginis, XXXIIII modios avenae Radeburgensis mensurae cum nonnullis aliis oblegiis proventibus et suis pertinentiis, cum servitiis servitutibus et precariis et aliis oneribus, quibus infra scripta bona sunt et hucusque fuerunt onerata, et cum iurisdictione hereditaria iuxta designationem inferius plenius annotatam ac descriptam ab honorabili viro domino

    358

    Johanne Tilonis canonico Budissinensi et a provido Caspar Thilonis de Hayn fratri- bus, quae et quos iidem Johannes et Caspar fratres a nobis et ecclesia nostra iure feodali tenuerunt — rite et rationabiliter .— emerunt cum universis suis pertinentiis

    — iudicio hereditario, hereditatum colhvtionibus aliisque iuribus et utilitatibus — in finem et effectum, quod praenominati domini Johannes decanus et magister Nicolaus de praefatis censibus et redditibus in ipsa ecclesia nostra Misnensi testamenta sua disponere possint et ipsos ad pios usus et nominanter expressos valeant applicare, nobisque — fuit humiliter supplicatum, quatenus praedictas emptionem et venditionem ratas et gratas habere ac ipsa bona, census et redditus — ecclesiae nostrae prae- dictae — conferre — et unire gratiosius dignaremur. Nos igitur Thimo episcopus recepta primitus a praefatis Johanne Thilonis et Caspar fratribus dictorum bonorum libera resignatione in manibus nostris, — eadem bona omnia et singula — de una- nimi et concordi capituli nostri Misnensis consensu — praecedentibus etiam solempni- tatibus debitis in hoc fieri consuetis, pie et liberaliter eidem eeclesiae nostrae Misnensi

    — ad usus praefatos contulimus — et unimus — pacifice et quiete possidenda et possidendos —. Et ut omnis dubietatis scrupulus de cordibus quorumlibet poste- rorum penitus evellatur, mansos et cultores eorum, neenon census tam in pecuniis quam in frumentis et eorum oblegiis, quae inde solvuntur et solvi debent, praesentib.us duximus inserendos. Primo Jan Jans habet medium mansum, de quo solvit pro censu in festo sancti Michaelis novem grossos et de quadam particula agri II grossos, de horto I grossum, idem de praedicto medio manso II pullos, in festo Walpurgis de praedicto medio manso novem grossos, de praedicta particula agri VII ova, de horto praedicto I grossum. Caspar Breme de uno manso solvit Michaelis XXIIII grossos et III grossos cum duobus hellensibus dictos erphenninge et de vollunge unum modium avenae, Walpurgis XXIIII grossos cum media sexagena ovorum. Peter Thime habet unum mansum, de quo solvit Michaelis XXIIII grossos, II pullos, I cloben lini, II modios siliginis, tantum avenae, III gr. II hellenses erphenninge, Walpurgis XXIIII grossos cum media sexagena ovorum: Jacoff Heinrich unum mansum Mi- chaelis XXIIII gr., Walpurgis tantum; Thomas Kirstan tria quartalia agri Michaelis XV gr. solvit; Hannus Hertil unum quartale agri, Michaelis V gr., Walpurgis VI; Hannus Weyner unum quartale agri Michaelis VI gr. medium pullum VTTJ riste lini, Walpurgis VI grossos, VIJ ova. Hannus Visscher habet tria quartalia agri, de qui- bus Michaelis XVIII gr. solvit, IJ pullum, XXIIJ riste lini, Walpurgis XVIII gr., XXIIJ ova; idem cum praedicto Weyner simul de uno manso Michaelis II modios siliginis, tantum avenae et III gr. cum II hellensibus solvunt. Caspar Thileman medium mansum Michaelis XII gr., de vollunge IIII modios avenae, de horto X hellenses, de obirschar I gr. Walpurgis, XI I gr. de praedicto medio manso solvit, de horto praedicto IX hellenses. Bernhard de medio manso solvit Michaelis X gr. IX hellenses, unum pullum, medium cloben lini, unum modium siliginis I modium avenae, II I gr. I I hellenses erphenninge, Walpurgis X gr. IX hellenses, XV ova, Heinrich Hannus de medio manso Michaelis X gr. IX hellenses unum pullum, J clo- ben lini, Walpurgis X gr. IX hellenses XV ova. Nickil Scholtis de quartali agri Michaelis novem gr. III hellenses; Heinrich Wedemar de quartali agri IX grossos,

    359

    III hellenses Michaelis; idem de tribus quartalibus agri XIII gr. VI hellenses IJ pullum, XIIJ riste lini, II modios siliginis, tantum avenae, III gr. II hellenses erphenninge, Walpurgis XIII gr. VI hellenses XXIJ ova, de obirschar XX ova. Petir Scholtis de medio manso XVIII gr. VI hellenses Michaelis. Nicze Niiman de quartali agri XI grossos, medium pullum, VIIJ riste lini, unum modium siliginis, tantum avenae, III gr. II helleuses erphenninge, Walpurgis XI gr. VIIJ ova. Idem Nicze Numan de medio manso Michaelis IX gr., unum pullum, 3 cloben lini, unum modium siliginis, tantum avenae; idem cum Frankone infrascripto III gr. II hellenses erphenninge, Walpurgis IX gr. XV ova. Hencze Walther de 13 quartali agri IX gr. Michaelis. Petir Reyn de 13 quartali agri IX grossos Michaelis. Stephan Kestener de quar- tali agri VI grossos Michaelis. Claus Nicze de medio manso Michaelis X grossos, Walpurgis tantum. Fricze Arnold de quartali agri V gr. Michaelis, tantum Walpurgis. Francze Arnold de quartali Michaelis V gr., Walpurgis tantum. Nickil Visscher de medio manso Michaelis X gr., Walpurgis tantum, idem de vollunge II modios avenae Michaelis. Henrich Brockewicz de medio manso Michaelis IX gr. I pullum 3 cloben lini, unum modium siliginis, tantum avenae, idem cum Michaele Smyd subscripto ambo de I manso III gr. II hellenses erpheninge, Walpurgis IX gr. XV ova idem Heinrich de praedicto medio manso solvit. Michil Smyd de medio manso novem grossos Michaelis, unum pullum, medium clobenlini, unum modium siliginis, tantum avenae, Walpurgis IX grossos XV ova. Hans Jans de medio manso novem grossos Michahelis, unum pullum medium cloben lini unum modium siliginis, unum modium avenae, idem cum fratre suo Petir Jans infra scripto III grossos II hellenses erphe- ninge, Walpurgis novem grossos, XV ova. Petir Jans de medio manso Michaelis novem grossos, unum pullum, 3 cloben lini, unum modium siliginis, I modium ave- nae, et de particula agri I grossum. Hans Smyd de medio manso novem grossos Michaelis, unum pullum, medium cloben lini, unum modium siliginis, tantum avenae; idem cum Johann P^riczen III gr. II hellenses erphenninge, Walpurgis IX gr. XV ova. Hannus Fricze de medio manso IX grossos Michaelis, I pullum, medium cloben lini, unum modium siliginis, I modium avenae et de uno horto XV hellenses, Walpurgis novem gr., XV ova et de praedicto horto XV hellenses. Nickil Husman de uno manso Michahelis XVIII grossos II pullos I globen lini II modios siliginis, tantum avenae, III gr. II hellenses erpheninge, Walpurgis XVIII gr. 3 sexagenam ovorum. Hannus Kreczemer de taberna Michahelis XXXVI grossos Michahelis cum 13 lapide sepi. Winkeler de vollunge Walpurgis XV ova, unam scapulam et unum caseum. Franke de medio manso Michaelis novem gr. unum pullum 3 cloben lini I modium siliginis, unum modium avenae et de horto X hellenses Walpurgis, IX gr. XV ova et de praedicto horto IX hellenses. Nicze Grose de horto Michaelis IIJ grossos, Walpurgis tantum. Niclas Thime de vinea Michaelis X hellenses, Walpurgis IX hellenses, idem de 3 manso Michaelis IT T modios avenae. B6rner de horto Mi- chaelis XV hellenses unum pullum, Walpurgis XV hellenses XV ova. Hannus Her- seman de horto Michaelis XV hellenses unum pullum, Walpurgis XV hellenses XV ova. Hecker de horto Michaelis IIJ grossos IIII pullos, Walpurgis II3 grossos cum media sexagena ovorum. Die Peczoldynne de horto XV hellenses Michaelis unum

    360

    pullum, Walpurgis XV hellenses XV ova. Nickil Heyne de horto Michaelis XV hellenses unum pullum, Walpurgis XV hellenses XV ova, Nickil Schroter de vollunge Michahelis II gr. IIII hellenses. Heinrich Visschers kinder de medio manso unum modium siliginis, unum modium avenae Michaelis. Nicze Kethe de vollunge Michaelis duos modios avenae. Heinrich der Nickilynne de vollunge Michaelis I modium avenae. Nickil Breme de vollunge Michaelis III modios avenae. In quorum omnium evidens testimonium praesentes nostras litteras scribi fecimus et ex certa nostra scientia nostri sigilli maioris appensione communiri. Datum et actum in castro nostro Stolpen anno domini millesimo quadringentesimo decimo, die septima mensis Junii, praesentibus honorabilibus et strennuis viris Henselino canonico Stolpensi, Johanne Hecht plebano in Calow et Euehardo Euehardi notario consistorii in Stolpen, neenon Syfrido Nuse- licz, Thoma Polag et Nicolao Kammermeister armigeris, testibus ad praemissa vocatis et requisitis.

    Et nos Caspar de Schonenberg praepositus Wurczinensis senior, Waltherus de Kokericz archidiaconus Lusaciae, Nicolaus Czigeler custos, Johannes de Slinicz prae- positus Budissinensis, Nicolaus de Heynicz cantor, Stephanus Moir scolasticus, Theo- dericus de Cruczburg et Johannes de Malticz canonici totumque capitulum ecclesiae Misnensis publice recognoseimus per praesentes, quod ad omnia et singula supra scripta — consensum nostrum — adhibemus. In cuius rei evidens testimonium sigil- lum capituli nostri maius ad praesentes duximus appendendum sub anno domini quo supra.

    Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den grossen Siegeln des Iiischofs und des Capitels an Pergamentstreifen.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.