Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 123, S. 181
In nomine domini amen. Nos Vlricus de Wilandishain, commissarius hono- rabilis viri domini Johannis de Droynicz archidiaconi Nisicensis, cognitor causae decimationalis, quae inter discretum virum dominum Johannem Grobir succentorem ecclesiae Misnensis actorem ex una, ac Martinum et Laurentium fratres rusticos de Poischin") reos parte ex altera vertitur, proposita petitione dicti actoris, qua petebat dictos reos compellere per nostram diffinitivam sententiam ad solutionem decimationis in maniplis dandae et solvendae, et responsione per dictos reos subsecuta dicendo et allegando, quod de iure dictam decimationem in modiis et in granis tritulatis solvere teneantur, testibus in dicta causa citatis et productis, receptis de veritate dicenda iuramentis, ipsis auditis et dictis eorum fideliter et diligenter examinatis et conscriptis, dictis testium publicatis, exceptionibus ac aliis iuris defensionibus renunciatis, partibus igitur petentibus et coram nobis concludentibus, termino ad audiendam nostram diffi- nitivam sententiam super propositis et productis coram nobis in praesentem diem assignato quia invenimus dictum Johannem actorem intentionem suam sufficienter probavisse et fundasse, igitur Christi nomine invocato pro tribunali sedentes, solum deum prae oculis habentes, praehabito iurisperitorum consilio diffiniendo pronunciamus et pronunciando diffinimus dei nomine in his scriptis, praefatos reos ipsi actori deci- mationem in maniplis solvere debere, condempnantes dictos reos dicto actori in expensis legitimis propter hoc factis, quarum taxationem nobis inposterum reser- vamus. Lecta et lata est haec diffinitiva sententia et in scriptis pronunciata Misnae in consistorio publico, ubi iura reddi consueverunt, anno domini M° CCC° LXXIII° feria sexta, quae dies beati Kiliani et sociorum eius, nostri offic. sigillo praesentibus in testimonium subappenso.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Archidiaconus Johannes an einem Pergamentstreifen.
a) Pieschon, Par. Kadltz.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 123, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/6922a8d0-bda0-48f3-91c1-3c4b77fcf768/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success