Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 143, S. 203
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 143, S. 203

In nomine domini amen. Noverint universi etc. Tenor litterae sequitur in hunc modum: Karolus quartus — no. 576 — imperii vero tertio decimo. Forma vero sigilli erat rotunda de simplici cera alba facta et in pressulis de pergameno appensa, in quo quaedam imago imperatoris in imperiali solio sedentis imperialique infula et ornamentis imperialibus aliis induta apparebat, quae in dextra ceptrum regium cum imperiali scuto de figura aquilae, in sinistra vero pomum et scutum regni Boemiae cum figura leonis habere videbatur, et in eiusdem sigilli circumferentia hae litterae legebantur: Karolus quartus divina favente clementia Romanorum Impe- rator semper augustus et Boemie Rex. In dorso vero sigillum minus de cera rubea factum continens figuram aquilae volantis inpressum erat, in cuius circumferentia hae litterae legebantur: f Iuste iudicate filii hominum. Acta sunt haec anno — quibus supra praesentibus providis et discretis viris domino Michahele Lempkani de Gubyn perpetuo vicario ecclesiae Missnensis supradictae, Johanne de Gotha clerico Mogunti- nensis diocesis et Petro de Wyssenuelsz clerico Nuenburgensis diocesis testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.
Ijj3 Et ego Johannes de Malow clericus Brandenburgensis diocesis publi-
3:| cus imperiali auctoritate notarius etc.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 143, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenII/9db0614c-fa18-415f-b558-78740a94aa80/charter>, accessed 2025-04-12+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success