Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 207, S. 283
In nom. dom. amen. Cum omnia sub sole etc. wie No. 713 iussimus
communiri. Datum et actum Mysnae anno domini millesimo CCC°. nonagesimo, indictione tredecima, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Bonifacii divina providentia papae noni anno primo, in domo habitationis honorabilis domini Ramfoldi de Palenczk canonici ecclesiae nostrae Mysnensis, in coenaculo aestivali, die decima mensis Marcii, hora quasi nonarum, praesentibus honorabilibus et discretis dominis Bertoldo de Gebese oculo decani, Andrea Fabri succentore, per- petuis vicariis ecclesiae Mysnensis, nec non strennuis viris et vasallis nostris fidelibus Ulmanno de Molbach, Friderico Grellenhain, Ludwico Canicz, Alberto Hugewicz, Martino Ybenwicz, Henrico de Breytinbuch, testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.
Et nos Nycolaus decanus — wie No. 713 — praesentibus duximus appendendum.
Et ego Stephanus Moir clericus Mysnensis diocesis, sacra imperiali auctoritate publicus notarius, quia dictis permutationi et commutationi atque renunciationi ac omnibus et singulis praemissis, dum sic ut praemittitur agerentur et fierent, anno indictione pontificatu loco die et hora quibus supra una cum praenominatis testibus praesens fui eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi et ad requisitionem par- tium hinc inde tunc praesentium in hanc publicam formam redegi, quam per alium diligenter scribi feci aliis quibusdam negotiis occupatus, et eam signo et nomine meis solitis ac consuetis una cum appensione sigillorum dictorum dominorum, videlicet epi- scopi et capituli consignavi rogatus et requisitus in testimonium omnium praemissorum.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit deu grosseren Siegelu des Bischofs und des Capitels an Pergamentstreifen.
246
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 207, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/a1a65dbc-2d9b-4b9e-98b9-13846edd847e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success