Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 74, S. 118
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 74, S. 118
In nomine domini amen. Nos Henricus praepositus, Nicolaus decanus, Pal- bertus de Molhusin cantor, Theodericus de Capilndorf scolasticus et totum capitulum ecclesiae Misnensis notum facimus — quod honorabilis vir dominus Conradus Prfize archidiaconus Lusatiae et canonicus ecclesiae nostrae — coram nobis in capitulo ipso die datae praesentium super huiusmodi specialiter indicto in capella omnium sancto- rum, in qua actus capitulares exerceri consueverunt capitulariter congregatis in plena mentis et corporis sanitate constitutus — duos mansos cum dimidio terrae arabilis cum quinque areis sive curiis attinentibus sitos in villa, quae media Ebirspach dicitur et solventes pro censu annuo duas sexagenas grossorum cum viginti duobus grossis in pecunia et annona et ultra haec pullos, ova et oblagia — ecclesiae nostrae Mis- nensi donavit perfecta donatione inter vivos, per hunc tamen modum, quod bona eadem et redditus vicariae sive altari in ecclesia nostra sito et in honorem beatorum Georgii ac Dorotheae virginis martyrum dedicato, quam quidem vicariam sive altare pro nunc tenet et possidet dominus Fridricus de Wilschicz, per nos et capitulum nostrum applicentur, annectantur et uniantur, ita quod idem dominus Fridericus et omnes sui in eadem vicaria successores eosdem redditus tamquam eidem beneficio suo annexos et unitos perpetuo percipere et habere et unam sexagenam grossorum Pragensium vel Misnensium bonorum et legalium ac pro tempore currentium dominis canonicis integratis et emancipatis inclusa decima hospitalis et pretio campanatoris, nec non mediam sexagenam grossorum eorundem vicariis perpetuis et temporalibus in vigiliis et missa defunctorum praesentibus in anniversario obitus sui dic, postquam de hac vita domino iubente migraverit, teneantur — annis singulis de vicaria praedicta in omnem eventum perpetue ministrare, et lampadem ardentem ante altare praedictum
81
collocandam noctibus singulis suis sumptibus incendere et servare, residuumque de praedictis redditibus pro se et suis usibus retinere pro labore. Nobisque idem domi- nus Conradus Pruze cum instantia supplicavit, quatenus bona et redditus praedictos et praedicta altari et vicariae praedictis et ad usum supra dictum applicare — et unire ipsamque vicariam oneribus praemissis onerare dignaremur. Nos itaque — auditis et intellectis eiusdem domini Conradi precibus ipsum extra capituli nostri locum cedere facientes, collationem et tractatum inter nos habuimus diligentem, tam de ecclesiae nostrae utilitate quoad huiusmodi, quam etiam praedictae vicariae, et sentientes nos in eo ecclesiae nostrae et eiusdem vicariae conditionem facere meliorem, ac votis nostrum singulis inquisitis et omnibus nobis in eo concordantibus, petito etiam et obtento consensu et voluntate honorabilis viri domini Nicolai decani nostri, eiusdem vicariae patroni apud nos illo tunc in capitulo praesentialiter constituti, tam- quam eius, cuius interesse prae ceteris noscitur, praedicti domini Conradi Prflze ad capitulum nostrum revocati precibus — favorabiliter duximus annuendum. Et tandem praedicto domino Fridrico de Wilschicz vicario ad nostram praesentiam similiter evocato et praemissis omnibus et singulis sibi articulatim expositis quaesivimus ab eodem, si praedictos vellet acceptare redditus ac se et vicariam suam ad ministran- dum sexagenam gressorum cum dimidia et ad servandum lampadem praedictam sponte obligare, quo respondente, quod vellet, nos praelibatos duos mansos cum dimidio cum areis et universis suis pertinentiis ad vicariam praedictam applicavimus — ordinantes, quod saepedictus dominus Fredricus vicarius et omnes sui in eadem vicaria successo- res bona et redditus praedictos tamquam eidem beneficio annexos — in perpetuum possidere et onera praemissa in omnem eventum de eadem vicaria supportare debeant, — eo duntaxat salvo, quod praedicto domino Conrado Pruze de redditibus praemissis unam sexagenam cum dimidia ad vitae suae tempora tantummodo annis singulis dare, et eo defuncto in anniversario suo perpetuis — debent temporibus ministrare. In cuius rei testimonium sigillum capituli nostri una cum dominorum decani et Fridrici vicarii praedictorum sigillis praesentibus duximus appendendum. Et nos Nicolaus decanus et Fridricus de Wil.schicz vicarius supradicti ad ostendendum consensum nostrum in praemissis libere accessisse, sigilla nostra recognoscimus praesenti pagi- nae benivole appendisse. Actum et datum Misnae anno domini M°. CCC°. LX°. septimo feria sexta- in crastino corporis Christi, quae fuit decima octava dies mensis Junii.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln des Capitels, des Decans Nikolaus und des Vicars Fr. von "Wilschicz an Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 74, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/ab74c7a7-c3ca-46c8-923f-d06d959dc26f/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success