Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 233, S. 313
Bonifacius episcopus servus servorum dei, dilectis filiis capitulo ecclesiae Mis- nensis salutem et apostolicam benedictionem. Sincerae devotionis affectus etc. Cum itaque nos hodie de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli aposto- lorum eius autoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui ecclesiam vestram in festo sanctae trinitatis et per eius octavas devote visitaverint annuatim et ad conservationem eiusdem ecclesiae manus porrexerint adiutrices, illam indulgentiam et remissionem peccatorum, quam ecclesiam sancti Marci de Venetiis Castellanensis diocesis in festo ascensionis domini nostri Jesu Christi visitantes annuatim quomodo- libet consequuntur, per nostras litteras duximus concedendum, prout in ipsis litteris plenius continetur: Nos igitur ut Christi fideles ad ipsam ecclesiam vestram in huius- modi tempore confluentes, conscientiae pacem et animarum salutem deo propitio con- sequantur, et indulgentiae huiusmodi melius participes esse possint, benignius agere volentes, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, ut vos quatuor aut plures confessores idoneos seculares vel regulares, de quibus vobis videbitur et fuerit opor- tunum, qui confessiones quarumeunque personarum ad ipsam vestram ecclesiam causa huiusmodi indulgentiae assequendae accedentium in ipso festo et per eius octavas duntaxat audire, et ipsis diligenter auditis eisdem personis pro commissis debitam absolutionem impendere valeant ac iniungere penitentiam salutarem, nisi forsan talia fuerint, propter quae sedes apostolica sit merito consulenda, deputare valeatis devo- tioni vestrae auctoritate apostolica tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Datum Romae apud sanctum Petrum II. Id. Junii pontificatus nostri anno septimo.
Pro. P. de Pando.
Aussen: Notariatszeichen. Jo. Meyer.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Bleisiegel wie No. 740.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 233, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/ae3b75e0-d46b-413b-bbd9-e2a42a73e3f8/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success