Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 189, S. 261
In nom. dom. amen. Nos Nicolaus decanus, Nicolaus Monetarii archidiaconus Nisicensis, Ramfoldus de Polenczk, Reynhardus de Boyl canonici totumque capitulum ecclesiae Misnensis salutem in rerum omnium conditore. Ne ea quae inter vicarios et vicarias aliasque personas in ecclesia Misnensi disponuntur et ordinantur in obli- vionem deveniant, scripturae solent testimonio perhennari. Proinde — volumus esse notum, quod de pecunia proveniente de censibus in Gorlicz, conversa ad dominum Johannem militem de Waldow pro quibusdam censibus sitis in villa Clanschewicz") et ad vicarias ut sequuntur ordinatis, primo vicarius et vicaria sanctissimae Mariae virginis circa sanctum Bennonem in ecclesia Misnensi obtinuit pro censu annuo decem et novem grossos et sex hallenses, item vicarius et vicaria sancti Jodoci obtinuit in censu annuo quinquaginta sex grossos et decem hallenses cum dimidio, item vicarius et vicaria sancti Basilii obtinuit pro censu annuo quatuordecim grossos et septem hallenses cum dimidio, item festum ascensionis domini obtinuit pro censu annuo unde- cim grossos et quatuor hallenses, item capitulum Misnense obtinuit in censu annuo decem et octo grossos et novem . hallenses, item elemosyna communis pauperum in Misna obtinuit pro censu annuo tres sexagenas grossorum et viginti octo grossos cum decem et dimidio hallensi. Item eodem anno circa festum omnium sanctorum capitu- lum Misnense comparavit apud strennuum Johannem de Stuchow octo et climidium solidum grossorum cum oblegiis attinentibus in villis Panicz et Clanschewiczb) de pecuniis communis elemosynae de reemptione in Gorlitz provenientibus. Item circa octavas sanctorum Petri et Pauli domini Zcakanus bonae memoriae quondam cano- nicus et Michael nostrae ecclesiae vicarius de Gubin comparaverunt duas sexagenas annui census in villa Gospedicz districtus Misnensis pro eorum anniversariis per- agendis. Item post hoc factum capitulum Misnense comparavit in praedicta villa Gospe- dicz circa nobiles dominos burgravios Misnenses quinque cum dimidia sexagena gros- sorum annui census de pecuniis communis elemosynae a civitate Gorlicz perceptis Michaelis et Walpurgis solvendi°). Et ne temporis successu oblivio quae est mater erroris interveniat, praesentes litteras nostri capituli sigillo minori duximus roborandas. Datum anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo sexto in vigilia beati Johan- nis baptistae.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Secret des Capitels an einem Pergamentstreifen.
a) Vgl. No. 656. b) Vgl. No. 657. c) Vgl. No. 671.
224
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 189, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/b1db814f-9353-40f0-913d-f1acb6c54dac/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success