useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 25
Signature: 25

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
No. 518. 1360. 24. Apr. B. Johann Uberldsst mit Zustimmung dis Capitels unter geurissen Vorbelialten die Einkiinfte des Pfarramts zu Grobern dem jezeitigen Decan des Hochstifts.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 25, S. 64
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 25, S. 64

    Graphics: 
    x

    In nomine domini amen. Nos Johannes dei gratia episcopus ecclesiae Miss- nensis universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis volumus esse notum, quod cum redditus, fructus et proventus annui ad decanatum Missnensem, qui dignitas in nostra Missnensi ecclesia existit, pertinentes adeo tenues existunt, quod ex eis decanus Missnensis pro tempore sustentationem congruam habere non possit, nobis pro parte honorabilis viri magistii Theodrici decani Missnensis fuit humiliter supplicatum, quatenus ecclesiam parrochialem in villa Grobir infra limites praepositurae Haynensis consistentem, et cuius ius conferendi ad ipsum decanum Missnensem pro tempore pertinet et ab olim pertinere consuevit, dicto suo decanatui unire annectere appro- priare et incorporare dignaremur. Nos ipsius precibus iustis inclinati dictam ecclesiam parrochialem in Grobir cum omnibus et singulis redditibus fructibus proventibus obventionibus et iuribus eius de expresso nostri capituli consensu dicto decanatui

    27

    Missnensi unimus — et incorporamus, ita quod quandocunque dictam ecclesiam per mortem vel liberam resignationem rectoris eiusdem ecclesiae, qui nunc est, vel quovis alio modo vacare contingerit, decanus Missnensis pro tempore perpetuum vicarium ad dictam ecclesiam praeposito Haynensi pro tempore, ad quem ius instituendi in ipsa ecclesia pertinet et ab olim de praescripta consuetudine pertinuit, tenebitur praesentare, cui de redditibus eiusdem ecclesiae talem et tantam portionem debet assignare, quod congruam sustentationem habere ac iura episcopalia et archidiaconalia persolvere et alia incumbentia onera valeat commode supportare. Nam omnia iura episcopalia et archidiaconalia, quae nos et nostri praedecessores ac praepositi Haynenses in dicta ecclesia in Grobir habuimus et habuerunt, nobis et nostris successoribus ac ipsis prae- positis Haynensibus in ipsa totaliter reservamus. In quorum omnium testimonium hanc nostram patentem litteram scribi fecimus et nostri sigilli maioris appensione muniri. Datum et actum in Stolpin anno domini M°. CCCm°. LX°. XXIIIP. die mensis Aprilis.

    Et nos Johannes de Strelis praepositus totumque capitulum ecclesiae Missnensis praedictae supradictis unioni — et incorporationi — dicto decanatui factis nostrum expressum consensum adhibuimus et adhibemus et in evidens testimonium nostri con- sensus huic litterae sigillum nostri capituli duximus appendendum.

    Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meisseu. An Pergamentstreifen hangen die Siegel des Bischofs und des Capitels.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.