Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 7, S. 45
Nos Meynherus et Bertoldus fratres dei gratia burgrauii sacri Romani imperii in Misna et comites in Hartynsteyn recognoscimus — quod praehabita matura deli- beratione et consilio nostrorum vasallorum domum et hortum ac aream, dictos Selylhuz cum novem grossis annui census, quos strenuus Henricus de Gorencz noster vasallus
8
a nobis in feodo tenuit et in manus nostras — resignavit, sitas et situm prope murum intra civitatem Misnensem, inter domum Conradi campanatoris, et inter domum Kunne dictae Wyzcenynne, quae domus, area et hortus ex anteriori parte semitam, qua itur ad valvam dictam Kyrnicztoyr, et ex parte posteriori murum dictae civitatis contingunt, — iustae proprietatis titulo appropriamus honorabilibus et discretis viris, dominis . . praeposito, . . decano et capitulo ecclesiae Misnensis in remedium- animarum nostrarum et progenitorum nostrorum perpetuis temporibus possidendas et possidendum, nihil iuris in domo, area et horto praedictis nobis aut nostris heredibus seu successoribus aliqualiter reservantes. Renunciamus insuper nostro ac omnium nostrorum heredum et successorum nomine omni remedio et auxilio iuris ecclesiastici seu imperialis ac etiam civilis, quo contra praemissas donationem et appropriationem verbo vel facto venire possemus vel possumus ullo unquam tempore in futurum. Ut autem praesens nostra datio, donatio et appropriatio perpetuis temporibus duratura posteris elucescat, praesentem paginam scribi mandavimus et nostrorum sigillorum appensione muniri. Actum et datum in Misna anno domini M°. CCC°. LVII°. die dominica proxima post festum omnium sanctorum, praesentibus et testibus honora- bilibus et discretis viris, Baldeberto de Mulhusin cantore, Ticzkoni de Kappelndorf scolastico et Alberto Knut, praeposito Budissinensi, canonicis ecclesiae Misnensis, et strenuis viris Johanne de Milticz seniore et Martino de Kyicz militibus, Hugone de Tubenheym et Heinricho nostro advocato et aliis pluribus fide dignis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln der Burggrafen (Schild mit dem Andreas- kreuz) an Pergamentstreifen.
Im Auszug Hasche Magazin VIII. S. 521 ff.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 7, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/89df31c7-1fd0-4a8b-94e8-5a411a7d6505/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success