Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 73, S. 115
In nomine domini amen. Noverint universi quandam litteram
tribus sigillis inpendentibus sigillatum
In nom. dom. amen. Etsi quaelibet — No. 540 — sexta dies mensis Julii.
Forma vero primi sigilli eidem litterae appensi erat rotunda ab extra de cera alba, ab intus de viridi facta, in quo caput ethiopis, ut prima facie apparebat, depictum erat et in transferentia eius hae litterae legebantur: Secretu Friderici Thuring. lantgravii et Orientalis. Forma vero secundi similiter rotunda erat ab extra de cera alba, ab intra vero de viridi, in quo scutum quadripartitum continens in quolibet angulo imaginem leonis apparebat et in circumferentia eius hae litterae lege- bantur: S'. Balthazar marchionis Mysnensis. Forma autem tertii similiter rotunda erat, in quo quaedam galea superposito capite barbarico et desuper pilleo coronato sculpta erat et in eius circumferentia hae litterae legebantur: S'. Wylhelmi marchionis Mis- nensis. Acta sunt haec anno .
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen. In den hier ausgelassenen Stellen wortlich ubereinstimmend mit dem vorhergehenden Transsumt desselben Tages und mit dem Siegel des Probsts Albert.
78
Xo. 570. 1367. 11. Jan.
B. Johann eignet dem Domherm Conrad Pruze und dem Capitel von Ersterem erkaafte Zinsen zu
Mittelebersbach.
In nomine clomini amen. Nos Johannes dei gratia Misnensis ecclesiae epi- scopus notum facimus — quod quia honorabilis vir dominus Conradus Pruze archi- diaconus Lusatiae et canonicus ecclesiae nostrae, volens sibi de rebus transitoriis aeternam post hanc vitam comparare requiem ac suae, progenitorum et benefactorum suorum exinde animarum incorruptibilem et indeficientem procurare mercedem, ab honesta matrona Cliunegunde, relicta quondam Syffridi de Wachow et Henczkone de Wachow eius filio in villa Nuendorf) residentibus bona infra scripta, videlicet duos mansos cum dimidio cum quinque areis attinentibus, sitos in villa et pago villae, quae media villa Ebirspachb) volgariter dicitur, in districtu seu territorio Haynensi sita, solventes annuatim censum infra scriptum cum pratis pascuis virgultis aquis aquarum decursibus viis et inviis, cum pullis ovis lino ceterisque oblagiis, cum qua- tuor modiis siliginis et quatuor modiis avenae mensurae Radeburgensis cum quadam decima minuta, quae de certis animalibus annuatim nascentibus dari consuevit, et generaliter cum omni iure utilitate honore et fructu, ac universis suis pertinentiis, quibuscunque vocentur nominibus, quibus bona eadem ipsa domina Chfinegundis nomine dotalitii sive dotis, et Henczko eius filius praedicti in feudum a nobis et ecclesia nostra hucusque habuerunt — nihil sibi iuris aut consuetudinis reservatis penitus in eisdem, pro sua pecunia, videlicet pro triginta tribus sexagenis grossorum partim Pragensium et partim Mysnensium ipsis integraliter et utiliter, prout coram nobis fassi sunt et in veritate recognoverunt, iam solutis, iusto emptionis et vendi- tionis interveniente titulo comparavit. Et quos quidem mansos cum suis pertinentiis universis tam ipsa domina Chunegundis, quae ad nostram propriam praesentiam per- sonaliter veniens certa bona alia aequivalentia, de quibus contentari se dixit, in restaurum bonorum praedictorum venditorum loco dotis seu dotalicii se recepisse con- fessa est, quam etiani Henczko filius eius praedicti nulla penitus vi aut coactione interveniente, sed bona et spontanea voluntate ac animo hilari et iocundo arridentique facie cum iuramento de non repetendo bona eadem ulterius per dictam dominam Chunegundem ut moris est praestito, in manibus nostris libere pro se et suis hercdi- bus pariter resignarunt, renuntiantes expresse non per errorem aliquem, sed ex certa scientia omni iuri et actioni aut cuiuscunque canonis aut legis auxilio et beneficio, quibus contra venditionem resignationem et renuntiationem praedictas seu praemisso- rum aliquod possent in toto vel in parte venire aut aliqualiter se iuvare et specialiter iuri dicenti generalem renuntiationem non valere. Quare nobis praedictus domim1s Conradus Pruze devote et humiliter supplicavit, quatenus mansos praedictos cum areis et quibuslibet aliis suis pertinentiis praedictis sibi — conferre — dignaremur ad finem et effectum, quod de bonis eisdem in ecclesia Mysnensi distributiones pro
a) Naundorf bei Grossenhain. b) Mittelebersbach bei Radeburg.
79
anniversario obitus sui die peragendo ministrandas ordinare seu alias de bonis ipsis in ecclesia Mysnensi disponere possit, prout placuerit et saluti animae suae melius videbitur expedire. Nos igitur Johannes episcopus — petitionem praefati domini Conradi Prfize piam et devotam audientes — mansos praedictos — domino Conrado vice et nomine capituli et ecclesiae Mysnensis ac ipsi capitulo et ecclesiae Mysnensi in persona sua — contulimus et in his scriptis conferimus — perpetuis temporibus possidendos. Ad tollendum autem omne dubium, quod in huiusmodi suboriri posset imposterum, censum et censitas seu reddituarios bonorum praedictorum et terminos solutionis ipsius praesenti duximus paginae inserendum. Primo etenim Katherina relicta olim Apeczkonis dicti Greue cum suis heredibus tenet de bonis praedictis et possidet medium mansum cum area attinente, de quibus dat annuatim in censu unum solidum latorum grossorum, mediam partem in festo beati Michaelis, et reliquam mediam partem in festo beatae Walpurgis, nec non modium siliginis et modium ave- nae mensurae Radeburgensis, quindecim hallenses pro aratura, unum pullum et mediam peciam lini, quae vulgariter clobe dicitur, in festo beati Michahelis et sep- tem ova in pascha. Item Nikil Bulman et heredes quondam Thilonis dicti Schorner habent pariter unum mansum, videlicet ipse Nicolaus duas partes et ipsi heredes Tylonis tertiam partem de eodem manso, cum duabus areis attinentibus et distinctis, de quibus dant pariter in censu viginti octo grossos cum dimidio, duos modios sili- ginis et duos modios avenae mensurae praedictae, unam integram peciam lini prae- dicti, duos grossos cum dimidio pro aratura, duos pullos in festo beati Michaelis et triginta ova in pascha. Item Hermannus Echardi habet medium mansum, de quo dat in censu decem et octo grossos, mediam partem Michaelis et mediam partem Walpurgis, unum modium siliginis et unum avenae, quindecim hallenses pro aratura, mediam peciam lini Michaelis et quindecim ova in pasca. Item Johannes Cilner habet medium mansum, de quo dat in censu decem et octo grossos, mediam partem Mi- chaelis et reliquam partem Walpurgis, unum modium siliginis et unum avenae, quin- decim hallenses pro aratura, mediam peciam lini Michaelis et quindecim ova in pasca. Item Conradus Tusch de hereditate sua, quam in praedicta villa possidet, dat duos modios siliginis et duos modios avenae mensurae praedictae, unam integram peciam lini et duos pullos in festo beati Michahelis. Item Conradus Theoderici de hereditate sua, quam in praedicta villa possidet, dat duos modios siliginis et duos modios ave- nae mensurae praedictae, unam peciam lini et duos pullos Michaelis. Item omnes et singuli coloni seu cultores mansorum et bonorum praedictorum dant quandam deci- mam minutam de certis animalibus, quae in bonis praedictis nascuntur et in festo beati Michaelis colligi consuevit annuatim, videlicet de ovibus decimum agnum, de porcis decimum porcum, de aucis decimam aucam, pro quolibet poledro duos hallenses sive sextam partem grossi et pro quolibet vitulo unum hallensem. Debent etiam et tenentur rustici praedicti et quilibet eorundem censum praedictum anno quolibet et in terminis singulis suis laboribus, periculis et expensis in Mysnam praesentare. Ne autem oblivio, quae erroris mater est, aliquem in praemissis vendicet sibi locum, hanc paginam inde conscribi et nostri fecimus sigilli munimine roborari. Datum in castro nostro Stolpin anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo septimo feria
secunda infra octavas epiphaniae domini praesentibus honorabilibus et discretis viris dominis Lutoldo de Stuternheym prothonotario, Michaele notario, Petro de Medewicz plebano in Bischofzwerde curiae nostrae magistro, Alberto dicto Kra, Henrico de Teywdicz clientibus nostris et aliis pluribus fide dignis.
Et nos Albertus praepositus, Theodericus decanus, Palbertus cantor, Theode- ricus scolasticus, Henricus de Slynicz archidiaconus Nisiczensis, Johannes de Dray- nicz praepositus Haynensis, Fridericus de Milticz praepositus Wurczinensis, Ger- hardus de Wlftitz et Nicolaus Monetarii, canonici totumque capitulum ecclesiae Mys- nensis recognoscimus, quod emptioni — incorporationi et unioni omnibusque et sin- gulis praemissis consensimus — et in evidentiam consensus nostri sigillum capituli nostri praesentibus duximus appendendum.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs und des Capitels an Pergament-
streifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 73, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/e3581173-7782-4792-9e7a-3734c32fd3ea/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success