Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 67, S. 109
'In nomine domini amen. Nos Albertus dei gratia praepositus, Theodericus eadem gratia decanus totumque capitulum ecclesiae Mysnensis tenore praesentium publice profitemur — quod collector reddituum, proventuum et obventionum nostrorum capitularium, qui pro nunc est vel in futurum pro tempore fuerit, tenetur et debet discreto viro domino Theodorico Pechsteyn vicario altaris beatorum Vincentii, Valen- tini et Pancratii martyrum in ecclesia Misnensi praedicta suisque in eadem vicaria successoribus, iuxta tenorem litterae sigillis reverendi in Christo patris domini nostri Johannis episcopi ecclesiae Misnensis et nostri capituli sigillatae, qui inferius annota- bitur, annis singulis perpetuis sex solidos grossorum latorum, tres videlicet in festo beatae Walpurgis et tres in festo Michahelis in Misna de bonis in villa Benewicz prope sanctum Gothardum situatis, emptis et comparatis apud strenuum militem dominum Johannem de Milticz solvere et pagare. Tenor vero litterae, de qua supe- rius fit mentio de verbo ad verbum per omnia dinoscitur esse talis: In nomine domini pluribus fide dignis.
In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem praesentes litteras nostri capituli maioris sigilli appensione fecimus roborari.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit <lem Siegel des Capitels an Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 67, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/ec53376a-766d-4032-9005-2f2e96fd6666/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success