Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 326, S. 418
Johannes episcopus — dilectis filiis . . Magdeburgensis et . . Pragensis ac . . Wratislauiensis ecclesiarum decanis salutem etc. Iustis et honestis supplicum votis etc.
381
Dudum siquidem felicis recordationis Honorius papa III. praedecessor noster attente considerans, quod clarae memoriae Fredericus secundus imperator Romanorum semper augustus ad laudem Romanae ecclesiae et sacri decus imperii, cupiens ut expurgatis quorundam erroribus et iniquis statutis penitus destitutis de cetero ecclesia et eccle- siasticae personae plena vigerent quiete et secura libertate gauderent, ac pie et iuste attendens, quod quorundam perversorum iniquitas adeo abundaverat, ut non dubitarent c >ntra ecclesiasticam disciplinam et sacros canones statuta sua confingere adversus ecclesiasticas personas et ecclesiasticam libertatem, edictali lege huiusmodi statuta iniqua irritaverat et praeceperat irrita nuntiari et omnia statuta et consuetudines, quae civitates et loca, potestates vel consules aut quaecunque aliae personae contra liber- tatem ecclesiae vel personas ecclesiasticas edere temptarent vel servare contra canoni- cas vel imperiales sanctiones de ipsorum capitularibus infra duos menses post ipsius legis publicationem penitus aboleri facerent, et si de cetero talia attemptarent, ipso iure decrevit esse nulla et eos sua iurisdictione privatos neenon locum ubi talia dein- ceps praesumpta fuissent, banno mille marcharum auri praeceperat subiacere, pote- states vero consules statutarii et scriptores statutorum praedictorum neenon consiliarii locorum ipsorum, qui secundum statuta et consuetudines memorata iudicarent, ex tunc essent ipso iure infames, quorum sententias et actus legitimos statuerat aliquatenus non tenere, quodque si per annum praefatae constitutionis fuissent inventi contempto- res, bona eorum per totum suum imperium mandavit impune ab omnibus occupari salvis nihilominus aliis poenis contra tales in generali concilio promulgatis. Et insuper voluerat idem imperator, quod nulla communitas vel persona publica vel privata col- lectas seu exactiones, angarias vel perangarias ecclesiis vel aliis piis locis aut eccle- siasticis personis imponerent aut invadere ecclesiastica loca praesumerent, aut si secus facerent et requisiti ab ecclesia vel imperio emendare contempnerent, triplum refun- derent et nihilominus banno imperiali subiacerent, quod a quo sine satisfactione debita nullatenus dimitteretur. Statuerat insuper, quod quaecumque communitas vel persona per annum in excommunicatione propter libertatem ecclesiae violatam persisteret, ipso iure banno imperiali subiacet, a quo nullatenus extrahatur, nisi prius ab ecclesia beneficio absolutionis obtento. Et insuper ordinaverat, ut nullus ecclesiasticam perso- nam in criminali quaestione vel civili trahere ad iudicium seculare praesumeret contra canonicas sanctiones et constitutiones imperiales, quod si secus faceret, actor a iure suo caderet, iudicatum non teneret et iudex foret ex tunc iudicandi auctoritate pri- vatus, quodque iudices temporales, qui clericis vel personis ecclesiasticis iustitiam denegare praes1imerent, tertio requisiti suam iurisdictionem amitterent, prout in dicta imperiali constitutione plenius continetur. Idemque praedecessor constitutionem ipsam de consilio etiam fratrum suorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium apostolica auctoritate approbans et confirmans ipsam mandavit inviolabiliter observari, neenon statutarios et scriptores ac violatores praedictos excommunicatos apostolica auctoritate praedicta nuntiari. Et deinde ad audientiam divae memoriae Caroli quarti etiam Ro- manorum imperatoris semper augusti deducto, quod nonnulli seculares in potestatibus et officiis publicis constituti, videlicet duces comites barones et alii domini temporales neenon consules civitatum opidorum villarum et locorum rectores in nonnullis provin
ciis constituti dei timore postposito, statuta singularia et iniquas ordinationes motu proprio et de facto contra personas ecclesiasticas, ecclesiarum libertates et eorum privilegja condiderant, eisque de facto et publice insistere praesumpserant contra canonicas et legitimas sanctiones, utpote quod nulla bona temporalia in potestatem ecclesiasticam transferrentur, neve clerici in sacris constituti ad agendum et testifi- candum in civilibus et maxime in piis causis aliquatenus admitterentur, quodque excommunicati laici et publice denuntiati in civili foro miuime repellerentur, et insuper tamen praedicti domini temporales, consules et rectores per secularem potestatem res et bona clericorum occuparent, arrestarent et oblationes Christi fidelium diminuerent et restringerent, exactiones et tallias indebitas de bonis et redditibus ecclesiarum exi- gerent et extorquerent, possessiones ecclesiarum et personarum earundem dcvastarent incendiis et rapinis, contraetus inter clericos et laicos factos legitime ad libros civi- tatum villarum et locorum praedictorum inscribere et sigillare recusarent, donata et legata ad fabricas et ecclesiarum structuras contra praelatorum voluntatem et aliorum quorum intererat contra iustitiam usurpare praesumerent, et in fraudem et odium clericorum de bonis etiam et rebus clericorum, quae non causa negotiationis, sed pro eorum propriis usibus per eorum terras ducebant seu duci faciebant, theolonium exi- gere et recipere non verebantur, et confugientes ad ecclesias et eorum cimiteria inde extrahere contra sanctiones imperiales praesumpserant, idem Carolus imperator tan- quam christianissimus princeps volens in praemissis providere de remedio salutari de principum ducum comitum baronum fideliumque aliorum sacri imperii consilio et impe- riali auctoritate quaecunque statuta et consuetudines praedicta tanquam per canonicas et civiles sanctiones expresse reprobata cassavit irritavit et annullavit, ac cassa et irrita nulliusque esse roboris penitus voluit vel momenti, praecipiens sub indignatione imperialis banni universis et singulis principibus et dominis temporalibus, consulibus potestatibus et aliis in officiis publicis constitutis, quatinus ex tunc ipsorum statuta et ordinationes sicut in praeiudicium ecclesiasticae bbertatis edita fuerant, omnino revocarent et de luce tollerent, quodque secundum ea iudicarent non amplius nec sententias dictarent aut eisdem in iudicio vel extra iudicium quomodolibet pro se et contra ecclesiasticam libertatem potirentur. Pronunciavit insuper et eadem imperiali decrevit auctoritate, quod quicunque laicus, cuiuscumque status vel conditionis exi- steret, ausu sacrilego et propriae temeritatis audacia sacerdotem vel clericum secula- rem aut religiosum proscriberet captivaret spoliaret occideret mutilaret aut in carcere detineret, ac huiusmodi maleficia perpetrantes scienter receptaret vel favorem eis praestaret, praeter poenas a sacris canonibus et legalibus sanctionibus ei inffictas, eo ipso redderetur infamis ac omni honore privatus nec ad placita vel consilia nobilium admitteretur quovismodo, hortans insuper in domino et requirens praelatos in illis partibus constitutos, ut legem imperialem huiusmodi per eorum ecclesias et synodos publicarent, ne transgressores huiusmodi per simulatam ignorantiam suas valerent malitias excusare, prout in edictali lege praedicta plenius continetur. Cum autem sicut exhibita nobis pro parte venerabilis fratris nostri episcopi Misnensis et dilecto- rum filiorum, cleri civitatis et diocesis Misnensis petitio continebat, adeo quorundam laicorum et dominorum temporalium civitatis ct diocesis Misnensis ac etiam in locis
383
circumvicinia habitantium malitia inoleverit, quod huiusmodi imperiales constitutiones transgredi non verentur et ecclesiasticas libertates violare praesumant, pro parte dictorum episcopi et cleri fuit nobis humiliter supplicatum, ut providere ipsis super praemissis de oportuno rcmedio dignaremur. Nos igitur vestigiis praefati praede- cessoris nostri inhaerentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios constitutiones praedictas in civitate et diocesi ac locis circumvicinis huiusmodi auctoritate nostra faciatis iuviolabiliter observari, transgressores ac viola- tores et contemptores ac sacrilegos praedictos neenon contradictores quoslibet et rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, invocato ad hoc, si opus fuerit auxilio brachii secularis, non obstantibus si aliquibus coniunctim vel divisim a sede apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommuni- cari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam ac expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum Romae apud sanctum Petrum VIIII. Kalendas Februarii pontificatus nostri anno secundo.
Pro G. Stoter.
Riickseite: Notariatszeichen.
G. de sancta Cruce.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 326, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/f609da95-9cd7-4813-994f-86b0a8e56770/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success