Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 139, S. 204
Capitulum ecclesie waciensis . omnibus christi Fidelibus . quibus presentes ostenduntur . Salutem in omnium Saluatore . Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire. quod nobiles viry magister Ladizlaus filius Tekus . Tekus filius Baach, Lack et Stephanus fily Stepbani fily Tekus . pro se et pro aljr's frairibus suis . coram nobis personaliter constituti . confessi sunt viua uoce . quod quandam possessionem ipsorum Berzeta uocatam cum omnibus attinencys suis a�? pertinen tibus ad eandem, vtilitatibus eciam vniuersis eiusdem . racione quarte nobili Domine sorori ipsorum . consorti videlicet ma- gistri Mareus (igy) fratris Botyz . iure naturari (igy). iuxta Regni consuetudinem (approbatam : kitörülve) prouenienti(s). dedissent tradidissent et contulissent . ipsi Domine . et per ipsam . raci one sue quarte, memorato magistro Mareus ac vniuersis suis heredibus heredumque successoribus . iure perpetuo . et irre- uocabiliter possidendam . tenendam et habendam per quem- piam nullatenus repetendam . Oblygantes se . quod si qui pro- cessu temporis . predictum magistrum Mareus . Dominam con- sortem suam . uel ipsorum heredes . racione predicte possessionis molestare uel inquietare niterentur ipsi et ipsorum heredes ex pedire tenerentur proprys laboribus et expensis . In cuius rei testimonium presentes concessimus . sigilli nostri munimine ro- boratas . Datum per manus magistri Andree lectoris ecclesie nostre Anno Domini M ? CC ° nonagesimo tercio . magistro
157
Dominico preposito . Dominico Cantore . Iulyano custode, Olyuero archidiacono waciensi . Nycolao Pestiensi . Agustino de Zygetfeú . Chepano de Zounuk et Chullone Changradiensi arcbidiaconis existentibus ac alys fratribus in ecclesia beate virginis . deo pie famulantibus humiliter et deuote.
A Vi O
Hártya, jeles alak, a peesét zöld selyem-zsinóron függ. Eredetie a nemzeti muzeum kézirat-gyüjteményében. — Kiadta Fejér, Codex dipl. Tom. VI, vol. 1. p., 268, de hiányosan, nevezetesen az „Oblygantes se"-töl „et expensis"-ig terjedö, harminczhárom szóból álló egész záradékot kihagyta.
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 139, in: Monasterium.net, URL </mom/TortenelmiEmlekek/8769c7a7-96c1-44d3-8b12-0600c167deb3/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success