Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 22, S. 70
Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 22, S. 70
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filys .. Generali et Prouincialibus Ministris ac ceteris fratribus ordinis fratrum Minorum. Salutem et apostolicam benedictionem. Eis qui sanandis animarum morbis uerbo medentes et opere sol- lerter inuigilant, libenter illa de speciali gratia indulgemus, per que diuinis suffulti presidys tutius et utilius ualeant homi- num procurande saluti uacare. Hinc est quod uestris deuotis supplicationibus inclinati presentium uobis auctoritate conce- dimus, ut cum ad loca interdicto supposita uos uenire contigerit, possitis in eis excommunicatis et interdictis exclusis, ianuis clau- sis suppressauoce et non pulsatis campanisdiuina officia celebrare, nisi id uobis fuerit specialiter interdictum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lug dunii . Idus Ianuary . Pontificatus nostrj anno Tertio.
Hártya, jeles alak, a függö pecsét zsinórostul hiáuyzik. Eredetie a nemzeti múzeum kézirat-gyüjteményében. Eddig kiadatlan.
23
27.
IV. Bela lärdly Becsend grófnak Vicmp földrol új adomdnylevelet
ad. 1247.
Bela dei gracia Hungaric Dalmacie . Croacie . Rame Ser ine Gallicie Lodomerie Cumanieque rex . vniuersis christi fi- delibus presens scriptum inspecturis . Salutem et omne bo- num . Quanto regalis prouidencia ceteros precellit racione dig nitatis, tanto ea que per examen iudicy ipsius rite ac pro- uide disponuntur firmiori debent robore stabilirj . Proinde ad uniuersorum noticiam peruenire uolumus presencium per te- norem . quod cum nos in recto pensationem fidelitatis et ser- uicy Becend comitis fily . Nicolai . qui propter innumera uirtutum merita coram oculis nostre maiestatis meruit com- mendari ex condigno . quandam terram nomine Wycap . in comitatu Trinchiniensi existentem sibi ac per eum suis here- dibus heredumque successoribus duxissemus perpetuo confe- rendam . accedentibus postmodum ad presenciam nostram sa cerdote Rachlov. Zourado . Mathei . et Miroslou . iobagioni- bus castri Trinchiniensis . quandam ipsius terre particulam ad eos ut dicebant iure hereditario pertinentem . suis nite- bantur usibus uendicare . Nos igitur auditis hinc et inde par- cium propositis . ad fundandam et astruendam intencionem ipsorum testes indiximus producendos . Quibus termino pro duces assignato . et receptis ipsorum attestationibus, quia nobis ex eorum dictis . de mentis cause liquito (igy) non pa tebat . ad examen duelli partes decreuimus iudicandas . ita ut per concertationem pugilum . ab utraque parte producto- rum, que ipsarum inhabenda terra illa, super qua controuersia fuerat pocior habeatur . euidencjus decernatur . Adductis igi tur die ad hoc statuto pugilibus, in ipso congessu pugil sup- radicti Becend comitis, in duelli examine uictoriam obtinuit pugde partis aduerse miserabiliter succumbente . vnde nos prephatam terram . Becend comiti adiudicauimus sepedicto .
24
presentibus nostris barronibus . qui tunc aderant . alteri parti silencium imponentes . et secundum regni nostri consuetudinem, pena duppli condempnantes . et ne uarys etatum temporibus rei geste series in recidiue quescionis scrupul um elaberetur .nostrum eidem priuilegium concessimus, in memoriam posterorum Elapso tandem temporis curriculo idem Becend ad nostram accedens presenciam ; nobis humiliter supplicauit . ut cum priuilegium illud casu sit amissum. ne aliquod sibi preiudicium posset in posterum generari. nostrum priuilegium sibi concedere dignaremur iterato . et licet propter facti recenciam processum cause ac seriem memoriter haberemus . que tamen idem priui legium capituli Nitriensis ad remouendos tocius ambiguitatis nodos si aliqui extitissent . nostro conspectui presentauit . quod quidem super processu tocius negocy euidens dabat argumen tum . et ne per illos seu quoslibet alios inposterum oriretur scrupulus recidiue quescionis . ad certitudinem omnium premis- sorum . iterato litteras nostras concessimus . dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie. M! CC? xl? Septimo. X? kalendas Iuly Regni autem nostri anno Duodecimo.
Hártya, jeles alak, a vörös és sárga selyem-zsmóron tüggö pecsét töredezett. Eredetie a nemzeti múzeum kézirat-gyüjteményében. — Eddig kiadatlan.
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 22, in: Monasterium.net, URL </mom/TortenelmiEmlekek/87af5d72-1aea-4f1a-a732-cc229eaf465c/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success