Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 82, S. 135
�?ЬЪ
Nos Capitulum posoniensis ecclesie significamus omnibus tenorem presencium audituris . quod Mour et farcasius filii pauli pro se et Iohannc fratrc ipsorum ab vna parte . Bulchu de potun , Comes vduornicorum de papa exaltera coram nobis consti- tuti. idem Mour et farcasius sunt confess)' . quod duas partes cuiusdam terre eorum , quam terram , vydus aims ipsorum , olym a pascha et Sebastiano viris nobilibus iusto titulo Empci- onis comparauerat, cum pratis , tenis arabilibus et omnibus vtilitatibus suis vendidissent eidem Bulchu comiti pro decem marcis recepta pecunia plene ab eodem, pei-petuo possidendas. que quidem due partes terre a parte septemtrionali orientali et meridionali jacent inter terras eiusdem Bulchu comitis , tercia parte eiusdem terre remanente a parte occidentali . quas qui dem duas partes terre a tercia parte separat uia per quam de potun Itur in villam Zorus , in hunc modum . quod dicte due partes terre eiusdem iacent iuxta predictam viam ab oriente a
88
parte inferiori . Tercia vero pars remanebit iuxta eandem viam ab occidente a parte superiori, et huic vendicioni et Empcioni Tho mas Iacobus et paulus filíí voncha, Chab filius Boza , Laurencius Zolad et mauricius filíí Michaelis , Martinus Nicolaus Beench et Buhtus filíí fotma et petrus filius Zege de potum generaciones ip- sorum Mour farcasi et Iohannis coram nobis consensum prebu- erunt et assensum . et cum eosdem Mour et farcasium Interro- gassemus si plures haberent de generacione sua ad quos pre- sens terre vendicio uel Empcio magis spectaret , dixerunt quod neminem haberent nisi eosdem Thomam et socios suos supra- dictos , qui ut est premissum coram nobis consensum prebuerunt et assensum . quare idem Mour et farcasius pro se et Iohanne fratre eorum obligauerunt se , vt quicunque eundem comitem Bulchu uel suos posteros pro dicta terra molestaret . ipsum propriis eorum laboribus et expensis teneantur expedire . In cuius Rey testimonium presentes litteras dedimus Sigillo nostro Roboratas . Datum anno Domini Millesimo . CO °. lxx ? secundo.
Hártya, jeles alak, a vörös selyem-zsinóron függött pecsét hiányzik. Eredetie a nemzeti muzeum kézirat-gyüjteményében. — Eddig kiadatlan.
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 82, in: Monasterium.net, URL </mom/TortenelmiEmlekek/cd7f799d-119a-49dd-8f2e-75c15d96091d/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success