Breslauer Urkundenbuch, Nr. 50, S. 67
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 50, S. 67


In nomine domini amen. Ecclesiarum profectibus pia deuocione cupientes inteudere ad honorem diuini nominis merito liberales existimus, dum ecclesiastica predia debitis nobis servitutibus liberamus. Constitutus igitur coram nobis duce Henrico, duce Slezie et domino de Ligniz, venerabilis vir frater Tilmannus, pro positus sancti spiritus ospitalis in Wratizlauia, libertates prediorum et villarum et omnium incolarum ibidem sancti spiritus hospitalis jam dicti per euidencia priui- legia felicis memorie attaui nostri domini Henrici, ducis cum barba, et aui nostri, filii sui ducis Henrici occisi a Tartaris publice demonstrauit, videlicet quod omnes possessiones dicti hospiblis ab omnibus seruiciis ducalibus, exaccionibus, vecturis, et quibuscunque angariis sunt exempte, et nichilominus inhabitatores earundem
54
possessionum a iurisdiccione omnium iudicum et castellanorum sunt liberate (!) et coram nemine nisi citati per sigilla principum in presencia ipsorum de causis criminalibus et non aliis debeant respondere. Nos igitur volentes paternam do- nacionem in nullo coartare set magis propter opus pietatis karitatiue ampliare easdem donaciones libertatis dicto hospitali in curia Ynarchowiz sita sub dominio nostro in districtu Nouifori concedimus tam large, quod dicta curia cum omnibus suis incolis ab exaccionibus, vecturis, angariis et quibuscuuque solucionibus sit exempta, et homines ibidem degentes pro nullis causis nisi pro causa criminali, capitis uel mutilacione membri, per nostrum sigillum citati in nostra respondere presencia teneantur. Alias vero omnes causas praeposito dicti hospitalis con cedimus et relinquimus iudicandas. In huius rei testimonium presens priuilegium cum nostro sigillo iussimus confirmari. Actum anno domini millesimo ducen tesimo octogesimo octauo presentibus hiis domino Petro de Gusich. domino The- mone marschalco, domino Bertoldo de Borow, domino Ottone de Slewiz. domino Frixschone de Thomaswalde, Domino Frederico, capellano nostro de Lom, et Frixschone, nostro notario, cuius manibus in Rochliz in vigilia sancti Bartholomei apostoli presencia conscribuntur.
An seidenen Fäden bänzt das Fusssiegel des Herzogs mit der Umschrift: 7 S. ÜENRICI DVCIS SLEZIE ET DOMINI DE LIGMZ. Das kleine Rücksiegel zeigt den schlesischen Adler mit der Umschrift: f S HENRICI DVCIS SLEZ.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 50, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/05ffa930-0f29-49d1-9b61-f4bb0bee3a29/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success