Breslauer Urkundenbuch, Nr. 7, S. 21
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 7, S. 21


Nos Hcinricus, dei gracia dux Zlesie, notum esse uolumus tam presentibus quam futuris, quod Bartos, miles noster, villam suam prope Lignic sitam pro- prioque nomine nominatam coram nobis pro suorum remedio peccatorum deo et beate Marie virginis ecclesie in Lubens ad manum Guntheri abbatis contulit perpetuo pacifiee possidendam sub tali tamen forma, ut ad terminum uite proprie et vxsoris utrisque predicte uille usus libere deseruiret; post mortem uero ipso- runi de uilla prememorata fieret, quidquid abbati et conuentui eiusdem ecclesie sanius uideretur, et ipsam reciperet ecelesia uoluntati proprie seruituram. Huius rei testes sunt Boro, aduocatus Nouifori, Nemczo miles, Heinricus, Nouifori scul- tetus, Alexsander, scultetus de Wratislauia, dominus Heinricus de Wlen, Wratisla- uiensis canonicus, Heinricus, phisicus noster. Acta sunt hec anno dominice in- camacionis M°CC°XX°VIHI°. Etut hec ipsius donacio a nullo ualeat hominum post modum immutari, sigilli nostri munimine duximus roborandam, et ut ampliori firmitudine muniretur, postmodum in Crosten ad expedicionem contra Teutonicos coram filio nostro Heinrico, iuniorc duce Zlesie, et nepotibus nostris, Zebeslao1) et Boleslao, ducibus Bohemie, et omnibus terre nostre baronibus confessi fuimus
1) Grünhagen in den Regosten S. 151: Zobeslaus.
8
nullo contradicentc coram nobis et prenominatis hanc donacionem solempniter esse factam.
Mit dem Siegel des Herzogs Heinrich I.
О. Herzog Heinrich I von Schlesien bekundet die Schenkung des Gutes Kozke an das Hospital zum heiligen Geiste in Breslau. Lissa den 31. Decem ber 1230 oder 12311).
Abschrift im üopialbuche des Hospitals zum heiligen Geiste f. 132.
Facta mortalium saepe delet oblivio, nisi sint scripta et testibus perhennata, hinc est, quod ego Heinricus, dux Silesiac atque Cracoviae ea, quae coram nobis gesta sunt, scripto praesonti commendamus. Sciat ergo praesens aetas et postera, quod coram nobis et nostris assessoribus, scilicet filio nostro Henrico et con sobrino nostro Bolezlao et nepotibus nostris Bolezlao et Meschone, pueris, Sebastia- nus cancellarius cum fratre suo Gregorio contulerunt villam nomine Kozki hospi- tali sancti spiritus in Vratislavia eo pacto, ut in vita sua ea uterentur et post obitum ipsorum cederet domui praedictae cum omnibus, quaecunque apparata fuerint sive in aunona, sive agricultura, sivc in auimalibus et quaecunque ibi in venta fuerint in rebus domesticis. Ut autem hoc firmum et ratum permaneat, sigilli nostri appensione roboramus. Actum in Lesniza infra octavas natalis do- mini anno M° CC°XXXo primo.
1) Ungewiss wegen der verschiedenen Jahresanfänge.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 7, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/08acb4ea-0057-4bbf-a001-cccc83ef8979/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success