Breslauer Urkundenbuch, Nr. 2, S. 17
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 2, S. 17



In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Notum sit omnibus, pre sentibus et futuris, quod nos H., dei gratia dux Zlesie, presente filio nostro et
1) Ueber die Ablösung des Jahrmarktes findet sich im Staatsarchive (Vincmist . 24.) noch eine besondere Urkunde vom Jahre 1232.
4
consentiente H. fecimus cummutationem aun domino abbate A.1) beati Vincentii in Wratislauia et conuentu ipsius pro foro, quod fiebat ante atrium ecclesie eius- dem, annali2), ita quod de omnibus foris ad castrum nostrum Wratislauiensc pertinentibus nonum forum singulis annis percipiant ad usus ecclesie memorate, sicut in Oleznic, in Domezlau et in Legnic et si qua fora de nono creata fuerint, de ipsis similiter nonum forum percipiant. Addidimus siquidem ad petitionem eius et sui conucntus ius Theuthonicale hospitibus eorum mancntibus in Costem- lot et in Ueouc, sicut est in Nouoforo, ut sint liberi ab angariis, que fieri solent Polonis secundum consuetudinem terre, que uulgo dici solent pouoz, pre- uod, slad, preseka et a solutionibus, que solent exigi, sicut est strosa, poduoroue et hiis similia. Graues causas nos iudicabimus, scilicet capitales, de quibus dominus abbas terciam partem a nobis recipiet. Reliquas ucro appel- lationes scultbetus iudicabit, quod si iniuste iudicauerit, coram nobis respondeat. Ne quis uero ausu temerario hanc libertatem infringere presumpserit, presentí pagine sigilli nostri munimen appendimus. Acta sunt hec anno domini M°CC°X°I1II° in Wratislauia presente domino episcopo Laurentio, Petro prepostio, comite Stephano, comite Henrico, Nicolao notario, Henrico, Crisano, Lupo, Nazlao et pluribus aliis.
Mit dem Siegel des Herzogs. 1) Albertus. Grünhngen in den Regesten: Alardus; vgl. jedoch Oesta abbatum s. Vincentii bei Stenzcl Scriptores rerum Silesiacarum II. S. 136, wo Albertus als Name des damals lebenden Abtes ausdrücklich angegeben wird. 2) Diesen Jahrmarkt besass das Stift durch die Freigebigkeit de« Herzogs Boleslaw des Langen; Gesta abbatum a. a. 0.
3, Bischof Lorenz von Breslau bekundet, mit welchen Zehnten das Hospital zum heiligen Geiste in Breslau ausgestattet worden sei. Breslau den 28. No vember 1221.
Original im Archiv des Hospitals гит heiligen Geiste.
In nomine Christi amen. Nos Laurentius, miseratione diuina Wratizlauiensis episcopus, notum facimus presentibus et posteris, quod cum communi consensu capituli Wratizlauiensis ad pauperum tam sanorum quam infirmorum procuratio nem contulimus decimas de Louentizi, Kerchizi, Liszeuizi, Goiez cum Petrez ad hospitale sancti spiritus in Wratizlauia, de quibus decimis cessit magister Egidius, tunc scolasticus Wratizlauiensis, ad hoc, quod dicto hospitali conferrentur. Vi- tozlaus etiam, tunc abbas sancte Marie, cum consensu fratrum suorum cessit de decimis sanetuariorum sancte Marie ad hoc, quod eidem conferrentur hospitali. Nos uero de mensa nostra ipsi hospitali contulimus decimas de villa Henrici Mo- mot et de villa Cozki, quam Bozcchna, soror Martini, filïi Semene, prefato con- tulit hospitali. Cribrum etiam unum de quolibet manso Teutonicali circa Aureum Montem et in Olaua hospitali prenominato contulimus, prout ab arbitris inter dominum nostrum ducem Henricum et nos in causa decimarum constitutis prius fuerat diffinitum. Actum in Wratizlauia anno dominice incarnationis M°CCXXI° quarto Kalendas Decembris, pontificatus nostri anno quinto decimo.
An weissen seidenen Fäden hängt das Siegel des Bischofs mit der Umschrift: SIGILL LAÜRENTI1 VRATIZLAVIENSIS EPI.
An grünen seidenen Fäden das des Capitcls (Johannishaupt) mit der Umschrift: SIGL CAPITVLI ECCLESIE S. JOHANNIS BAPTISTE.
5
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 2, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/09b97944-dbd6-49ed-814a-6b94c948c436/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success