Breslauer Urkundenbuch, Nr. 132, S. 137
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 132, S. 137


In nomine domini amen. Eternus rerum opifex, qui humanum genus propter transmigracionem primi parentis ab ameno et viridi expulit paradiso, ille huma- nam respiciens fragilitatem lapsum humani generis per incarnacionem suam glo- riosissimam misericorditer reuocauit. Nos igitur Henricus, dei gracia dux Slezie, dominus Wratizlauie et in Glacz, recognoscimus singulis et publice protestamur vniuersis, ad quorum cognicionem perucnerit presens scriptum, quod toto cordis desiderio vestigiis atque doctrinis omnipotentis dei totis viribus innerere cu pientes fauente nobis diuina clemencia saluatoris volentes extremum diem iudicii necnon diem coacte solucionis bonis operibus preuenire, quantum humana fragi- litas nos permittit, in remedium et salutem anime nostre ac anime coniugis nostre, domine Anne felicis recordacionis, atque omnium nostrorum progenitorum theo- loneum nostrum circa flumen, quod Wydauia nuncupatur, bono ac deliberato animo de maturo et prouido consilio nostrorum fidelium et precipue propter deum necnon ob instanciam et peticionem fidelium nostrorum ciuium Wratizlauiensium pro testamento salubri voluntarie relaxamus, tollimus ac simpliciter perpetuis tem- poribus abolemus, ita quod vniuersi et singuli equites siue pedites necnon currus vacui vel onerati vel pellentes pecora descendentes per via» siue loca, vbi dictum theoloneum Wydauiense perpetue sic per nos abolitum a transountibus hactenus est exaetum, sine qualibet requisicione vel extorsione deinceps libere valeant per
124
transire. In cuius libertatis euidens testimonium dilectis atque fidelibus nostris ciuibus Wratizlauiensibus in robur perpetuo valiturum presentem litteram nostri sigilli munimine dedimus consignatam. Actum et datum Wratizlauie septimo Idus Octobris anno domini millesimo trecentesimo vicesimo septimo nostris pre- sentibus fidelibus dominis Jan de Borsnicz, Hoygerio de Pritticz, militibus, Al berto de Pak, purgrauio nostro Glaczensi, Hermanno de Borsnicz, Thiczkone de Rydeburg, Petro de Glogouia, ciue nostro Wratizlauiensi, domino Ottone de Donyn, nostre curie prothonotario, qui presencia a nobis specialiter habuit in conmisso et aliis.
Mit dem Siegel des Herzogs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 132, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/4d67c473-7f7b-4c95-a65c-387a1ed2f084/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success