Breslauer Urkundenbuch, Nr. 61, S. 73
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 61, S. 73


In nomine domini amen. Vt eorum, que rite atque legitime ordinantur, memoria eciam apud posteros habeatur, nos Johannes, dei gracia episcopus Wra- tislauiensis, presentibus litteris profitemur et notum facimus vniuersis easdem presentes litteras inspecturis, quod cum ad nostrum spectet officium, vt quorum- libet subditorum nostrorum et precipuo deuotorum quieti et tranquillitati proui- dere ipsorumque precauere incommodis, quantum cum deo et iusticia possumus, studeamus, nos considerato diligentius, vt decebat, quod pueri ciuium de parrochia ecclesie sancte Elyzabeth Wratislauiensis ciuitatis et maxime paruuli scolas
60
frequentantes extra muros eiusJem ciuitatis Wratislauiensis, dum ad ipsas scolas accedunt, tum propter locorum distanciam ac passus et accessus difficiles, qui sunt in pontibus strictis et fractis super flumina tum eciam propter multitudinem hominum, curruum et equorum per predictos pontes et viam frequenter et assidue transeuntium multa dispendia et incommoda sustinent non sine magno eciam suarum periculo personarum, ciuium quoque predictorum deuotis precibus fauora- biliter inclinati, ita cum consilio et consensu nostri Wratislauiensis capituli duxi- mus ordinandum, scilicet vt infra muros dicte Wratislauiensis ciuitatis iuxta рre- dictam ecclesiam sancte Elyzabeth scole fiant, in quibus pueri paruuli doceantur et discant alphabetum cum oracione dominica et salutacionem beate virginis cum symbolo, psalterio et septem psalmis. Discant etiam ibidem cantum, vt in eccle- siis ad honorem dei legere valeant et cantare. Audiant eciam in eisdem scolis Donatum, Cathonem et Theodolum ac regulas pueriles. Qui pueri predicti si maiores libros audire voluerint, ad scolas sancti Johannis in castro Wratislauiensi se transferant vel quocunque voluerint et eis videbitur expedire. Hoc autem omnino volumus obseruari, quod scolasticus ecclesie nostre cathedralis, qui erit pro tempore, vel ille, cui scolasticus idem commiserit vices suas, rectorem in pre- dictis scolis vtilem et aptum pueris instituat et prefigat. Et ne super premissis dubium aliquod in posterum cuipiam valeat quomodolibet exoriri, sigillum nostrum vna cum sigillo predicti capituli nostri litteris presentibus duximus apponendum. Datum Wratislauie in ecclesia sancti Egidii pridie Kalendas Septembris anno do- mini m°cc°x°c tercio presentibus dominis, magistro Andrea decano, Semiano archidiacono, magistro Vito, cantore, Petro cancellario, Philippo, Gneznensi, Hen rico, Legnicensi et Johanne, Lanchiciensi archidiaconis, Petro preposito et magistro Jacobo, scolastico ecclesie sancte cruris, Stephano, Arnoldo, Martino, magistro Miroslao, archidiacono Glogouiensi, Janussio Ecrichi, Petro de Sosniz, Grabissio, Michale (!), Henrico procuratore, Jaroslao et Henrico Gregorii, canonicis Wratis- lauiensibus, et multis aliis.
An seidenen Fäden hängen: 1. das spitzrunde Fusssiegel des Bischofs mit der Umschrift: 8: JOHANNIS DI GRA. WRATISLAVIEN. EPI:. 2. das spitzrunde Siegel des breslauer Pom- capitels, Christi Taufe im Jordan darstellend mit der Umschrift: & S CAPITVLI. WRATIZLA- VIEN. ECCLE. SCI. JOHTS.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 61, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/0f3dc2a7-736e-4ecd-a5db-3c1489622d44/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success