Breslauer Urkundenbuch, Nr. 135, S. 139
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 135, S. 139


In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slczie, dominus Wratizlauie et in Glacz, omnibus in perpetuum presentibus et futuris huius pa gine testimonio volumus esse notum, quod cum serenissimi principes duces et domini olim progenitores nostri pie recordacionis censum hereditarium, qui ad ipsos pertinebat in antiqua ciuitate nostra Wratizlauiensi ob suarum remedium , animarum ciuibus et ciuitati nostre predicte ad strveturam sev poncium repara- cionem specialiter de ipsorum munificencia contulissent, nos vero cupientes, vt tenemur, predictorum nostrorum progenitorum inherere vestigiis censum heredita rium noue nostre ciuitatis consulibus nostre ciuitatis Wratizlauie antique pro re- paracione et structura poncium swadentibus nostris fidelibus ducali munificencia damns et perpetuis temporibus elargimur ex vnione, qua dictas nostras ciuitates antiquam videlicet et nouam de beneplacito nostro ac speciali beniuolencia feci- mus adunari. In cuius rei euidens testimonium has patentes litteras nostri si- gilli appensione firmiter fecimus roborari. Datum et actum Wratizlauie anno do mini millesimo trecentesimo vigesimo octauo feria quarta post diem beati Jacobi apostoli presentibus nostris fidelibus Janone de Borsnicz, Hermanno de Borsnicz, Tyczcone de Rideburg, Petro de Glogouia, Hancone Kolneri, Johanne Colmas et domino Ottone de Donyn, prothonotario curie nostre, et aliis multis.
Mit dem Siegel des Herzogs.
126
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 135, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/c98b3a46-da16-4d82-9417-60663aef724e/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success