Breslauer Urkundenbuch, Nr. 261, S. 231
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 261, S. 231


Urbanus episcopus, seruus seruorum dei, venerabili fratri . . , episcopo Wra- tislauiensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ex certis racionabilibus causis interdictum per dilectos filias, capitulum ecclesie tue Wratislauiensis, positum in ciuitate Wratislauiensi seu cessaciouem a diuinis per eos et alium clerum dicte ciuitatis seruatam, prout impresentiarum seruari asseritur, hodie duximus amo- uenda per nostras litteras huiusmodi tenoris:
Urbanus, episcopus, seruus seruorum dei, ad perpetuam rei memoriam. De- bitum nostri officii pastoralis exposcit, ut fidelium scandalis et animarum peri- culis occurrentes iurgiorum foment^ tollamus de medio et ea, que concordie ma- teriam generant, apostolicis studiis procuremus; cum itaque, sicut audiuimus, inter carissimum in Christo filium nostrum Carolum, Romanorum imperatorem, semper Augustum, et Boemie regem illustrem, ciuitatis Wratislauiensis dominum, seu dilectos filios, eius . . officiales et scabinos eiusdem ciuitatis, ex vna parte ac capitulum ecclesie Wratislauiensis ex altera ex eo exorta fuerit grauis materia questionis, quod dicti officiales et scabini requisiti pro parte dictorum capituli super obseruatione quarundam libertatum et iurisdictionis, quas iidem capitulum se habere pretendunt, quasque dicti officiales eis competere denegabant, propter quod ipsi capitulum dictam ciuitatem supposuerunt ecclesiastico interdicto seu cessant et clerum dicte ciuitatis cessare faciunt a diuinis in magnum populi dicte ciuitatis scandalum et periculum animarum, nos cupientes, ut celeriter obuietur maioribus scandalis, que ex predictis possent contingere, et ut quietius ac fructu
28
218
osius tractetur concordia inter partes easdem, et ex certis aliis causis rationabili- bus animum nostrum mouentibus interdictum seu cessationem huiusmodi auctori- tate apostolica tenore presentium amouemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre amotionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et bea- torum Petri et Pauli, apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum Idibus Nouembris pontificatus nostri anno septimo.
Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus nostram ammotionem huiusmodi in dictis ecclesia et ciuitate faciens solemniter publicari per prefatos capitulum et clerum celebrationem resumi facias diuinorum contra dictores auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo non obstante, si eis uel eorum aliquibus ab apostolica sit sede in- dultum, quod interdici, suspendi uel excommunicari non possint per litteras apo stolicas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum Rome apud sanctum Petrum Idibus Nouembris pontificatus nostri anno septimo.
G. de mandato domini nostri pape B. de Surponto.
Mit der Bleiballe des Papstes.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 261, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/0f5a1972-e4cb-4d63-b69b-55ef11d5d8fa/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success