Breslauer Urkundenbuch, Nr. 89, S. 99
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 89, S. 99


In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slezie, dominusque Wratizlauiensis, notum facimus omnibus, tam presentibus quam futuris, presentem paginam audituris, quod exhibitis nobis ex parte ciuium nostrorum de noua ciui- tate sita ante ciuitatem nostram Wratizlauiam priuilegiis progenitorum et ante- cessorum nostrorum super eorum iuribus et confirmacionibus eisdem nichilominus a nobis obnixius postulantibus, quatenus ipsos in eorum iuribus dignaremur singulis confouere; nos igitur volentes dictis ciuibus et ciuitati in nullo penitus
86
derogare, sed pocius ipsos cum ciuitate in suis iuribus manutenere omnia eorum iura, magna cum paruis, quibus eadem ciuitas de nouo antiquitus est locata, et alie ciuitates suis cousuetudinibus locantur, nec non ea iura ipsis a nostris pro- genitoribus seu antecessoribus erogata nostrum donec ad dominium et specialiter macella venalium rerum carnificum, pistorum, sutorum et quorumlibet talium, singula ac omnia laudamus, approbamus ac nostri sigilli muniminc confirmamus volontes eciam eosdem ciues nostros in suis consuetudinibus simpliciter per- manere non obstante eo, si predict! ciues nostri tempore adolescencie illustri principis ac^ dilecti fratris nostri domini Bolczlai, ducis Slczie ac domini de Brega, aliquem defectum percipere in suis iuribus videbantur omnibus talibus circum- scriptis, volumus eorum iura inuiolabiliter obseruari omni contradiccionis scrupulo postergate. Datum Wratizlauie anno domini millesimo trecentesimo vndecimo in die beate Lucie virginis presentibus nostris fidelibus Frizcone de Waldow, Hermanno de Eychilburn, Jenlino de Porsnicz, Henzcone de Daniclwicz, Jescone de Semilwicz, militibus, Henrico de Waldow et domino Johanne de Schonech, nostro -capellano, per quem presencia sunt confecta. Mit dem Siegel des Herzogs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 89, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/18c3eb68-1ad3-4738-81cf-5e9f71e12acf/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success