Breslauer Urkundenbuch, Nr. 219, S. 202
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 219, S. 202


In nomine domini amen. O felix anima, in qua gracia dei vacua non est, per cuius caritatam pro cultus diuini augmento ad exercenda spiritualia tempora- lia, sine quibus eadem spiritualia diucius manere nequeunt, disponuntur, et vt vtrorumque disposicio laudabilis inmota preseueret perpetuis temporibus, sicut decet, expedit eandem literarum patrocinio et auctoritate pastoralis officii roborari! Hinc est, quod nos Preczlaus, dei gracia episcopus Wratislauiensis, ad perpetuam memoriam vniuersis et singulis cupimus fore notum, quod ad nostram accedentes presenciam prouidi viri . . consules ciuitatis Wratislauiensis asserebant, se suo et tocius vniuersitatis ciuitatis eiusdem nominibus in pretorio ipsorum siue domo consulatus capellam opere laudabili fundasse et eciam construxisse ad laudem et gloriam omnipotentis dei in honore beatorum Johannis baptiste et Johannis ewan- geliste speciali. Quam quidem capellam iidem consules intima deuocione dueti, ut nobis apparuit, pro capellano moderno et eius successoribus perpetuis et mini- stris, vt ad dictorum consulum, qui pro tempore sunt et erunt, beneplacita perpe tuis temporibus et oportunis missa excommunicatis et interdictis exclusis in Ca pella ipsis legatur predicta, per capellanos et ministros eiusdem, cum viginti marcarum redditibus annuis, certis et perpetuis predictis . . capellano et eius successoribus soluendis et expediendis singulis annis et perpetuis temporibus, ita quod singulis quatuor temporibus modo in proximis quatuor temporibus incipieudo quinque marce Polonicalis numen et pagamenti deriuentur de mensa consulatus pretorii ciuitatis antedicte, maturo ipsorum consulum, scabinorum et ceterorum iuratorum predicte ciuitatis et tocius vniuersitatis prehabito consilio et consensu expresse, ut ab ipsis audiuimus, voluntarie et libere dotauerunt supplicantes nobis nomine tocius vniuersitatis ciuitatis et ciuium eiusdem humiliter et deuote, qua- tenus dictam dotacionem approbare ac antedictos redditus supradicte capelle pro capellano moderno et eius successoribus asscribere, applicare, confirmare et incor porare ac nostram auctoritatem ordinariam et decretum dicte donacioni interponere dignaremur; nos igitur dictorum . . consulum iustis supplicacionibus, quibus non est denegandus assensus, pio concurrentes affectu dictam donacionem in omnibus suis clausulis et articulis approbamus necnon prenotatos redditus memorate ca
189
pelle pro ministris et capellanis ipsius asscribimus, applicamus, perpetuo confir- mamus et incorporamus et ipsis dotacioni, approbacioni, asscripcioni, applicacioni, confirmacioni et incorporacioni interponimus nostram auctoritatem ordinariam pa- riter et decretum presencium, quibus sigillum nostrum est appensum, testimonio literarum. Actum et datum Wratislauie Х1Ш Kalendas Aprilis anno domini mille- simo trecentesimo quinquagesimo octauo presentibus honorabilibus viris dominis Nicolao de Panewicz, custode, Petro de Bythom, cantore sancte crucis, Jacobo Augustini, archidiacono Legnicensi, Petro de Gostina, vicearchidiacono, ecclesiarum canonicis, et Johanne curie nostre notario, qui presencia habuit in commisso, neenon prouidis uiris Hancone Budyssin, Petro Beyr, Petro de Reichenbach et Hancone Dominici, ciuibus Wratislauiensibus et aliis pluribus fidedignis, testibus ad premissa.
An seidenen Fäden hängt das Siegel des Bischofs.
214:. Johann Delfin, Doge von Venedig, dankt dem Kaiser Karl für Schutz und freien Durchzug, welchen derselbe den Kaufleuten von Venedig ge währt hat, und nimmt dagegen alle Kaufleute des Kaiserreichs, des Königreichs Böhmen und der anderen Länder des Kaisers in seinen Schutz. Venedig den 26. April 1358.
Abschrift in den Commemoriali des venezianischen Archivs, gedruckt bei Boehmer acta imperii selecta S. 753.
Serenissimo ac invictissimo principi ac domino, domino Karolo, Romanorum imperatori, semper Augusto et Boemie regi, illustri domino plurimum honorando, Johannes Delphino, Veneciarum etc dux, salutem et votivos in omni prosperitate successus. Serenissime et invictissime princeps et domine! Pro eo, quod mer- catores concives nostros in vestram et imperii sacri protectionem assumere digna- tur imperialis serenitas ac ipsis securitatem et liberum transitum tam per Ala- maniam [quam] Boemiam et alias subditas vobis partes de singulari benignitatis munere procurastis, serenitati cesaree ad gratiarum actiones consurgimus, et vo- lentes huiusmodi tam benigno favori pro nostra possibilitate vices respondere universos mercatores vestros tam de imperio, regno Boemie, quam de aliis regi- onibus vestre dictioni subiectos in nostram et honorabilis consilii maioris et uni- versitatis protectionem assumentes ipsos ubique locorum et per omnes terras nostre dictioni subiectas protegere et defendere volumus fideli studio pro viribus et pro posse.
Data in nostro ducali palacio die vigesimo sexto Aprilis undecime indicionis.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 219, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/1985d3aa-08ec-4580-91ac-55b8ae502c11/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success