Breslauer Urkundenbuch, Nr. 172, S. 165
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 172, S. 165

[JJohannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, vniuersis pre sentes literas inspecturis volumus esse notum, quod pro parte fidelium nostrorum dilectorum Conradi et Heinrici, fratrum de Waczinrod, ciuium Wratizslauiensium, nobis cum humilitatis instancia extitit supplicatum, vt obligacionem seu vendi- cionem theolonii lingnorum super fluuio Ödere prope Wratislauiam, quod wl- gariter „wassirczol" dicitur, dictis fratribus olym factam per Johannem Scham- borii dicti de Schiltberch, quemadmodum fratres predicti Conradus et Heinricus super eo literas domini Heinrici, ducis Slesie et domini Wratislauie, antecessoris nostri pie memorie, dinoscuntur habere efficaces, dignaremur graciosius confirmare. Nos igitur condingnis et racionabilibus moti supplicacionibus dictum contractum obligacionis seu vendicionis ex utraque parte factum et celebratum per omnem modum et formam, sicuti in literis dicti domini ducis Heinrici continetur, approba- mus, ratificamus et presentis scripti patrocinio confirmamus harum nostrarum testimonio literarum. Datum Prage in crastino beati Marci ewangeliste anno domini m° ccc° xxxx° primo.
An Pergamentstreifen hängt das grosse Siegel des Königs mit dem ßücksiegel.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 172, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/24bd43cd-5883-4b72-a8fe-b893deb24072/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success