Breslauer Urkundenbuch, Nr. 90, S. 100
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 90, S. 100


Sanctissimo in Cristo patri, domino, domino Clementi, diuina prouidencia sacrosanete Romane ac vniuersalis ecclesie summo pontifici, iudices, consiliarii ac communitas ciuitatis Wratislauie, humiles et deuoti eius filii, se ipsos ad pedum oscula beatorum etc.
Quia Polonie regunm, in quo ciuitas Wratislauia tamquam famosior situata1), tartarico rum et scismaticorum gencium adiaceneiis in suis confinibus est vndique2), et incole prefati regni sicut sunt in plantacione catholice fidei ceteris Christifide- libus nouiores, sic ad maiorem fidei consolidacionem frequenciori irrigacione pastoris consolacione peribentur non immerito indigere; quam sit in grauibus dispendiis, quot ed quantis sit plena periculis nostri Wratislauiensis episcopi absencia diuturna, transacti consideracio temporis edocet et ipsius temporis mala multiplicia manifestant in crismatis confectione itaque in clericorum ordinacione, in basilicarum consecra- cione et subditorum correctione, quorum excessus quodammodo licenter iam pullu lant, ac aliis ad officium episcopale spectantibus in ipsius absencia intollerabiles negliencie pro dolor sunt admisse, et, quod dolentes referimus, episcopatus pre- dicti bona longe lateque diffusa per spoliatores et viros potentes tanquam defen sore carencia ausibus sacrilegis vndique miserabilitor invaduntur, et clericalis religio absente magistro iam grauius sauciatur, et ecclesia Wratislauiensis coneussis columpnis iam disponitur ad ruinam. Quare vestram sanetitatem humiliter ac deuotissimis precibus duximus exorandam, quatenus malis plurimis et tam noxiis de benignitate solita cicius succurratis, occurratis, prefatum dominum nostrum episcopum columpniancium ipsius rabie conculcata nobis feliciter cicius remittatis pure propter deum ac plurimorum salute (!). Datum Wratislauie XVIo Kin. No- vembris anno domini M° C°C°C°XII°.
1) fehlt est. 2) fehlt ein Wort wie circumdatum.
87
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 90, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/355907f1-ff01-463b-8ca2-ae552a61be8e/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success