Breslauer Urkundenbuch, Nr. 189, S. 178
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 189, S. 178


Nos Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, notum faci- mus vniuersis, quod nos attente conspicientes ciuitatem nostram Wratislauiensem multis fore debitorum honeribus aggrauatam et in aliquibus eciam ipsius partibus reparacione muniminis indigentem volumus de solito regie benignitatis affectu ipsam ciuitatem de talibus defectibus reieuare ac eius et inhabitancium inibi fidelium nostrorum condicionem fieri meliorem, ideoque admittimus et fauemus illud simpliciter et omnino uolentes, quatenus dilecti nobis fideles nostri consules ciuitatis nostre Wratislauiensis aut ipsorum nomine illi homines, quos ipsi ad hoc duxerint statuendos, vniuersos lapides de eimiterio Iudeorum coniuucto predicte ciuitati, qui super terram aut sub terra poterunt inueniri, aecipere, effodere aut deducere debeant et in vsus pro muri reparacione necessarios, ubicunque iuxta prouidenciam seu industriam eorundem consulum opus fuerit, conuertere non obstante iudeorum seu alterius cuiuscunque contradicentis repugnancia, quibus silencium circa premissa imponimus in hac parte.
'2. Preterea decernimus ac sano nostrorum nobilium precedente consilio diffinimus, quod predicti consules ciuitatis Wratislauiensis theolonium eiusdem sue ciuitatis et appendiciarum ipsius olim ipsius premisse ciuitatis denariis com- paratum, quod pro bono communi actenus libertauerunt, nunc resumere debeant atque possint et idem theolonium ad soluciones, dacia et pagamenta consweta remittere et restaurare de nouo necnon vniuersa et singula, quecunque ex eodem theolonio et eius fructibus ac utilitatibus poterunt aliquomodo deriuari, in vsus utiles ipsius ciuitatis tam in extingwendis debitis quam eciam pro aliis eiusdem ciuitatis honoribus, incrementis ac profectibus instaurandis perpetuis inantea tem- poribus tamquam aliam rem, que est de corpore utilitatum seu prouentuum ciui tatis pro suo beneplacito valeant applicare, promittentes nostro, heredum ac suc- cessorum nostrorum reguin Boemie nomine atque vice predictam nostre conces- sionis graciam nullis vnquam futuris inmutare temporibus aut aliquo pretoxtu quomodolibet reuocare, mandantes illustribus Karolo, marchioni Morauie, primoge nito nostro, Johanni, duci Karinthie, filiis nostris dilectis, capitaneo, vicecapitaneo. camerario, subcamerariis, officialibus, viceofficialibus nostris presentibus et futuris. nominating capitaneo nostro Wratislauiensi, qui est aut qui pro tempore fuerit, quatenus predictos consules nostros ac ciuitatem Wratislauiensem aduersus pre- sencium tenorem non perturbent, inquietent, impediant aut permittant ab aliquo molestan, preseucium sub nostro sigillo testimonio litterarum. Datum Prage in vigilia sancti Wencczlai anno domini miliesimo trecentesimo et quadragesimo quinto.
An seidenen Fäden hängt das grosse Siegel des Königs mit Rücksiegel.
165
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 189, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/f1a3a5bc-6ad3-44b4-95b5-aeea46c18aa6/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success