Breslauer Urkundenbuch, Nr. 216, S. 199
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 216, S. 199


Karolus, dei gracia Romanorum rex, semper Augustus et Boemie rex, vni- uersis et singulis nobilibus et incolis districtuum necnon ciuibus ciuitatum nostra rum Wratislauiensis et Nouiforensis, fidelibus nostris dilectis, graciam regiam et omne bonum!
Congruum et racioni consonum arbitramur, si ad ea, que terre nostre augmen tara, commodum et profectum respiciunt, nostre liberalitatis graciam beniuole concedamus; vobis igitur et cuilibet vestrum, ut bona vestra allodialia in distri- ctibus Wratislauiensi et Nouiforensi personis quibuslibet in emphiteosim locare et ut super dictis vestris bonis allodialibus ville de nouo construi et plantari pro terre augmento et communis boni utilitate in ea tamen libertate, sicut huiusmodi bona vestra allodialia fore noscuntur, de presenti plenam et liberam ex certa no
24
186
stra sciencia et de innate nobis benignitatis clemencia tenore presencium concedi- mus facultatem promittentes locaciones, construcciones et plantaciones huiusmodi bonorum allodialium in omnibus punctis et articulis, sicut in contractu exprimi" debent, in literis sub sigillo ducatus et terre nostre Wratislauiensis nos ratas et gratas perpetuo habituros presencium sub nostre maiestatis sigillo testimonio liter- arum. Datum Prage anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto, indiccione vu ui° Idus Julii, regnorum nostrorum Romanorum anno nono, Boemie vero octauo.
An Pergamentstreifen hängt das grosse Siegel des Königs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 216, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/360e024a-c777-488d-b642-8b0f5b217e3e/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success