Breslauer Urkundenbuch, Nr. 52, S. 68
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 52, S. 68


In nomine domini amen. Humana gesta simul trauseunt cum tempore, nisi scripturis et testibus perennentur: hinc est. quod nos Henricus, dei gratia dux Slesie dominus Wratizlauie et Legnicz, tam presentibus quam futuris volumus esse notum, quod post solum deum per fideles et karissimos nostros ciues AVra- tizlauienses pariter et per terrigenas Wratizlauienses simus ducatum Wratiz- lauiensem et dominium consecuti. Vnde dignum fore dinoscitur, vt beneficia benefieiis recompensemus. quod ipsis sub prestito iuramento omnes donaciones, concessiones. iura et priuilegia ipsorum. que a nostris patruis et progenitoribirs pie recordacionis et communia iura prime locacionis et precipite, ut nulle cainere mercatoi'um, nulli crami, nulli pistores, nulli sutores, nulli carnifices, nulle tha- berne sint, nulli mechanici, volumus, vt non infra vnius spacium miliaris in preiudicium nostre Wratizlauiensis ciuitatis, indulta ipsis et concessa emendaremus et confirmaremus. beniuole ad ipsorum peticionem iustam et honestam inclinati omnia et singula innouamus, ratilicamus et inuiolabiliter prestito iuramento per petue confirmamus. Ne autem nostri heredes seu successores in posterum hanc nostram donacionem et confirmacionem in aliquod preiudicium prefate nostre ciui tatis infringere ualeat, ipsos sub eodem perstringimus iuramento. Si que vero, quod absit, a nobis vel a nostris heredibus aut successoril)us siue donaciones aut priuilegia in preiudicium iam dicte ciuitatis per ignoranciam vel obliuionem ema- nauerint ex nunc prout ex tunc, ens vel ea decernimus nil valere et in irritum
55
reuocamus propter prestitum iuramentum. Super huius confirmacione hanc pa ginam nostro sigillo duximus roborandam. Actum et datum Wratizlauie anno domini m° cc° nonagesimo xi° Kalendas Augusti presentibus dominis Gunthero de Bebirsteyn, Heynschone de Wesinburc, domino Pakoslao, magistro Lodoyco, Thymone de Poserno, Bertholdo et Cunrado de Borow et aliis pluribus fide dignis.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 52, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/38039a7d-dd13-4312-9f11-88221fcb1b9c/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success