Breslauer Urkundenbuch, Nr. 59, S. 72
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 59, S. 72


Noverint universi, presentes et posteri, presens scriptum inspecturi, quod nos, consules civitatis Wratislaviensis, videlicet Wernerus de Borch, Sibodo de Lewenberch, Goblo, Siffridus Herdegni, Nycholaus Plesslonis et Engelgerus, ad instanciam precum incliti principis H[enrici], ducis Slesie et domini nostri Wra tislaviensis et in Legniz, universis civibus in Aureomonte nunc existentibus et in posterum successuris, omnia nostre civitatis jura, prout apud nos servantur, por- rigimus et donamus, ita quoque, ut super omnibus causis, tam'parvis, quam magnis, civibus predicte civitatis incumbentibus, in omni jure ad nostram civitatem Wratislaviam perpetualiter recursum habere debeant et respectum unaque nobis- cum de eisdem juribus in prefata civitate frui et gaudere pro ipsorum civium comodo et honore. Dum hec fierent, presentes erant tunc temporis scabini in Wratislavia ceterique seniores concives ibidem, qui pari assensu, bona voluntate consenserunt, videlicet Thilo de Cindal, Jensche de Gorliz, Nycholaus Godkini, Hermannus de Molnheim, Nycholaus Heroldi, Siffridus Braziator, HeÜewicus de Mollesdorf, nocnon Zacharias, Heinricus de Bausch, Conradus, Wienerus, Bertoldus, de Cindal, Wernerus Schartelzan, hereditarius advocatus in Wratislavia, et alii quam plures. Super quo ipsos presentí scripto appensione sigilli civitatis Wra- tislavie duximus muniendos. Datum, anno domini millesimo ducentesimo nona gesimo II, in die beatorum martyrum Sixti, Felicissimi et Agapiti.
Dm Siegel fehlt.
59
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 59, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/2ad5d117-1dea-4483-aab0-cd893ae8a0c3/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success