Breslauer Urkundenbuch, Nr. 245, S. 222
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 245, S. 222

Carolus quartus, divina favente clementia Romanorum imperator, semper Augustus, Bohemiae rex, dilectis sibi capitaneo, magistro consulum, consulibus- que ac thelonariis Wratislaviensibus, qui quo tempore fuerint, fidelibus suis di lectis, gratiam suam et omne bonum. Fideles dilecti, quia dilectis nobis ciuibus ac mercatoribus singulis de Strigonia ad supplicis petitionis instantiam illustris Bolckonis, ducis Swidnicensis, principis et sororii nostri dilecti, gratiam fecimus, quod ipsi cum eorum mercibus, rebus et bonis civitatem nostram Wratislauiensem intrare et exire possint libere absque exactione thelonii et impedimento quolibet, sicut ciuitates Suidniz et Lemberg eandem gratiam a nobis habere dignoscuntur, prout in literis nostris, quas eis desuper meminibus dedisse, plenius continetur; quocirca fidelitati vestre precipimus et mandamus seriose, quatenus dictos cives et mercatores de Strigonia in dicta nostra gratia impedire nullatenus debeatis, sicut nostram gratiam volueritis conservare. Presentium sub imperialis nostre majestatis sigillo testimonio literarum datum Budissin anno domini 1364, indi- ctione secunda, sexto Idus Maii regnorum nostrorum anno decimo octavo, im perii uero decimo.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 245, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/5ed73f00-3893-4be9-af95-67d0f6d5a70c/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success