Breslauer Urkundenbuch, Nr. 122, S. 131
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 122, S. 131

In nomine domini amen. Nos Johannes, dei gracia Bohemie et Polonie rex ac Luczemburgensis comes, notnm facimus vniuersis presentem paginam in- specturis, quod venientes ad nostram presenciam fideles nostri consules Wratizla- uienses nomine tocius vniuersitatis ciuitatis Wratizlauiensis nobis humiliter sup- plicarant, quatenus ipsis omnes donaciones, concessiones, iura et priuilegia ipso- rum, que vel quas ab illustrissimo principe domino Henrico quinto felicis memorie obtinuerant, qui ventrosus dicebatur, prout in priuilegio vidimus super eo confecto similiter dare, concedere et confirmare sub iurameuto cousimili, prout idem pri- uilegium domini Henrici quinti continet, dignaremur, cuius tenor per omnia talis erat.
folgt die Urkunde Nr 56.
Nos igitur dictorum consulum fidelium nostrorum Wratizlauiensium iustis precibus inclinati dicte ciuitati nostre Wratizlauiensi ac vniuersitati ipsius omnes donaciones, concessiones, iura et priuilegia ipsis per prefatum dominum Henricum et suos patruos progenitores et ipsius successores data et concessa et singulos articulos eorundem sub debito prestiti iuramenti, quo eciam omnes nostros suc cessores regni Bohemie stringi volumus ac eciam obligari, ratificamus, approba- mus, damus, concedimus et efficaciter confirmamus. In cuius rei testimonium presentes eis dedimus nostro sigillo munitas. Actum et datum Wratizlauie se cunda feria post diem palmarum anno domini m° ccc° vicesimo septimo presenti- bus dominis Goffirido de Liningen, Georio Irsuto, comitibus, Henrico de Duba dicto Berca, burcrauio Pragensi, Henrico de Lypa iuuene, Ottone de Bergow, Con rado de Slyden, Benussio de Wartinberc, Heynmanno de Duba de Nachotin, Hen rico Bauaro de Buchpartin et aliis.
Das Siegel ist verloren gegangen.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 122, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/65e6da65-a356-436b-aab6-8549ea09f957/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success