Breslauer Urkundenbuch, Nr. 78, S. 92
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 78, S. 92

Nos Boleslaus et Henricus, dei gratia duces Slesiae, Oppauiae et domini Wratislauiae, publice promittimus in his scriptis, quod fîdelibus et dilectis nostris consulibus, ciuibus et communitati ciuium Wratislauiensium planitiem, quae vulga- riter „agger"1) dicitur prope ciuitatem Vuratislauiensem ante valuam, quae ducit ad ecclesiam sancti Nicolai cum omni sua vtulitate et pertinentiis, aediliciis. hortis, sicut praedicta planities secnndum sui latitudinem et longitudinem ab vna parte ad aliam se extendit, ab omnibus (dictam planiciem) impetitoribus, siue ab omni actione religiosarum vel sccularium personarum discutere vel disbrigare, quod vulgariter „intweheren" dicitur, debeamus, et volumus a data praesencium infra annum. In cuius facti evidentiam et eft'ectum presentibus nostrum sigillum duximus opponendum. Datum Vuratislauiae quinta feria proxima post dominicain, qua cantatur quasimodogeniti.
1) für: anger.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 78, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/75f7a0a9-46d0-4e0e-bb8a-170f95169a95/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success