Breslauer Urkundenbuch, Nr. 228, S. 210
Karolus quartus, diuina fauente clemencia Romanorum imperator, semper Augustus et Boemie rex, notum facimus tenore presencium vniuersis, quod quia fideles nostri dilecti . . consules, . . scabini, . . iurati et seniores ciuitatis nostre Wratislauie ad nostre maiestatis mandatum strennuo Alberto de Crenwicz, fideli nostro dilecto, se sub certis terminis obligarunt pro nobis tria milia marcas gros- sorum Pragensium Polonicalis numeri soluturos, prout in eorum litteris ipsi Alberto super hoc datis plenius continetur, ideoque ipsis graciose promisimus et promit- timus per presentes, quod si manifestum periculum seu terre disturbium infra triennium, quod absit, emergerit, in tantum quod euideuter et absque fraude infra predictum triennium de predictis nostris redditibus ipsi pecuniam non possent percipere ipsi Alberto sicut premittitur assignandam, ex tunc redditus nostros huiusmodi eos permittemus vlterius cum bono testimonio de ciuitate et districtu predictis tamdiu percipere et habere, donec capitalem sortem, que soluenda su- perstes extiterit vna cum dampnis, que notabiliter accreuerint, de predictis reddi tibus integraliter perceperint ac expediuerint et complete. Presencium sub impe- rialis maiestatis nostre sigillo testimonio literarum datum Wratislauie anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, indiccione duodecima, III° Idus mensis Februarii, regnorum nostrorum anno tercio decimo, imperii vero quarto.
per d. magistrum curio Nicol. de Chrems.
An Pergamentstreifen bangt das grosse Siegel des Kaisers mit Rücksiegel.
197
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 228, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkBreslau/9e131f5a-93ca-41e2-91fe-8bccfd3fa2b1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success