Breslauer Urkundenbuch, Nr. 10, S. 24
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 10, S. 24


[I]n nomine saluatoris domini nostri Jhesu Christi amen. Nos В., dei gratia dux Zlesie, notum esse uolumus presentibus et futuris, quod claustro sanctimonia- Hum in Trebnic dedimus viginti marcas et vnam iure perpetuo possidendas de censu kamerarnm nostrarum in Wratizlauia pro recompensatione tabernarum et macellarum, quas predictc moniales ab auo(uo) et patre nostro, dueibus Zlesie, Cracouie et Polonie, iure perpetuo habuerunt. In tabernis enim habuerunt XIX marcas, in marcellis uero triginta lapides de sepo, pro quo sepo dedimus duas marcas ad primas XIX tabernarum. �?ec enim commutatio facta est propter loca- tionem ciuitatis Wratizlauic, quam iure Teuthonico locauimus, sine qua commu- tatione predicta locatio nullo modo perduci poterat ad effectum. Datum anno gratie M°CCXLII secunda feria post dominicam inuocauit me in Nouoloro presen tibus hiis, comite Buguzlao1), castellano in Nemtsche, fratre suo R., castellano in Wratizlauia, Lassota, castellano in Legnic, Jaxa, castellano in Glogouia, Theodrico, castellano in Rotsen, Potercone iudice, filiis Conradi, Ottone et Stephano, et aliis multis, qui ibidem tunc temporis affuerunt. Et ut hoc factum stabile et inper- mutabile permaneat, sigilli nostri munimine roboramus.
An weissen seidenen Fäden hängt ein Bruchstück vот Siegel des Herzogs. 1) Tzschoppe u. Stenzel: Boguzlao.
13» Herzog Wladislaw von Oppeln verleiht dem Hospitale zum heiligen Geiste in Breslau für dessen Dorf Koske deutsches Recht. Ratibor den Ь. Sep tember 1247.
Abschrift im Copialbuch des Hospitals zum heiligen Geiste, fol. 132.
In nomine ipatris et filii et spiritus sancti amen. Innotescat universis tam praesentibus quam futuris, quod nos, dei gracia duxWlodizaus de Opol, ad peti- tionem fratrum hospitalis sancti spiritus in Wratislavia conferimus libertatem iuris Theutonici secundum statutum ius in Novoforo in villa, quae Cosky vulga- riter vocatur. Unde volumus et de nostra libera voluntate eisdem fratribus con- cedimus et domui, quod omne judicium, quodcunque inter homines piaefatae villae contigerit, praefatis cedat fratribus et domui. Volumus etiam et de speciali gratia facimus salvo iure aliorum privilegiorum, qvod sive capitalis sententiae, sive alte- rius majoris injuriae, quae pro nobis in aliis privilegiis 1) excipiuntur, in prae- dicta villa inter homines solummode villae ystius judicium emerserit, cedat plenarie praedictis fratribus. Si autem contingat homicidium inter hominem praedictae villae et alium extraneum, vel furtum, volumus, qvod pars tertia cedat ad nostrum cameram. Ut autem praesens scriptum robur obtineat firmitatis, nec ab aliqvo violenter possit infringi, nostri sigilli munimine fecimus roborari. Testes autem, qvi huic donationi interfuerunt, Iii sunt: comes Niuolaus Vachslovizt. Gozlanus
1) Vgl. Urkunde vom 24. September 1239.
11
Clisire, Destco iudex curiae, Raschiza subcamerarius, Marcus subdapifer, Rainoldus Kemgivon, Gothardus notarius, Hrambosch.
Datum Ratibor, anno incarnationis Domini M°CC°XLVII° in nativitate Sanctae Mariae virginis.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 10, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/0eaca772-a77f-470e-aabe-a90fe470488c/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success