Breslauer Urkundenbuch, Nr. 73, S. 87
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 73, S. 87


In nomine domini amen. Vendiciones coram nobis factas tenemur ex debito confirmare, maxime, vt venditores per pecuniam pro re vendita accepta emen- dentur et emptores in rebus empticiis non fraudentur; inde est, quod nos Bolezlaus, dei gracia dux Slezie et dominus Wratizlauie, tam presentes quam posteros scire volumus testimonio huius scripsti, quot constitutes coram nobis Theodricus dictus Phephircorn vniuersitati ciuium ciuitatis nostre Wratizlauie vendidit aream suam sitam circa nouam ciuitatem, vbi quondam exstitit piscina ante molendinum, quod fuit olim conuentus sancte Marie virginis apud Wratiz- lauiam et Henrici dicti Schilder et locum, vbi stetit ipsum molendinum cum
10
74
omni ambitu longitudinis et latitudinis et ipsam aream prelibatis ciuibus cum omni iure, vsu et vsufructu in nostra presencia resignauit assensu beniuolo et consensu, ita quod vniuersitas ciuitatis Wratizlauie de predicta area ordinandi et faciendi pro ipsorum vsibus et fructibus plenam et omnimodam habeat liberaliter facultatem. In huius rei memoriam presentes litteras conscribi fecimus et nostri sigilli munimine iussimus consignan. Actum Wratizlauie anno dominico incar- nacionis millesimo trecentesimo quinto in vigilia beatorum apostolorum Symonis et Jude presentibus nostris fidelibus Gisilhero, iudice curie Wratizlauiensis, Bro- nizlao Budewoii, Petro Kurzeboch, Sandrone Bolcz, Ebirhardo de Rorow, Swolone Budewoii et Friczschone de Jaroschow, prothonotario nostro et decano Glogouiensi et canonico Wratizlauiensi, cuius manibus presentes littere conscribuntur. Mit dem Siegel des Herzogs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 73, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/a263976d-50c9-485b-a91d-23840142c271/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success