Breslauer Urkundenbuch, Nr. 96, S. 106
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 96, S. 106


In nomine eterni dei amen. Nulla verior est attestacio, quam que sentencia perficitur litterali, quum ea, que a memoric cellula rapit obliuio, literarum in- speccio et vox testium armario denuo recommendat. Exinde est, quod nos con sules ciuitatis Wratislauie tam ad presencium quam futurorum deferre cupimus nocio- nem huius seriei sub tenore, quod cum quedam materia rancoris et questionis esset suborta ex vna parte inter ciuitatem Wratislaviam et ex altera parte inter Judeos pro eo, quod Judei septa sui cimiterii versus plateam Gallicam iniuste et indebite loca- uerant super hereditatem et aream ciuitatis limites et gades et suas grenicies ta lker excedendo, nos vero prefati consules ex mandato tocius vniuersitatis nostre tam pauperum quam diuitum Judeos impetiuimus prenotatos pro talibus iniuriosis excessibus perpetratis eos(que) ad nostram euocando presenciam, qui se nostre gracie ob emendam talium excessuum subiecerunt non coacti sed spontena voluntate supli cantes, vt cum ipsis gracialiter ageremus. Nos siquidem eorundem Judeorum fidelia et continua seruicia atque beneficia creberrime inpensa et adhuc in futu rum inpendenda [considerantes] predictorum Judeorum precibus beniuole inclinati accedente bona voluntate nostrorum seniorum, iuratorum necnon tocius vniuersi tatis nostre consensu pariter et assensu admisimus loco et nomine ciuitatis nostre, ut gades et limites Judaici cimiterii locarent debite et directe, que locate sunt, se cundum quod zona et mussa dyametraliter demonstrauit, que predicta zona tracta
1) Wegen der Zeitbestimmung s. Grünhagen Zeitschr. VIII S. 212.
03
fuit tunc temporis per Henricum Monachum dictum Tabernatorcm, nostrum con- consulem, et de nostro ministerio (?) consulatus et Merbothonem Brasiatorem in longum et in latum in hunc modum, vt inferius in hiis scriptis exprimetur scilicet, quod quinque lapides angulares situati, quorum tres in medio super fossatum et vallum, quod wlgariter dicitur „warf," simt positi et statuti, quod suple warf ad ciuitatem dinoscitur pertinere, reliqui vero duo lapides se extendunt a primo la pide angulari a dextris, cum itur ad sanctum Mauricium, vsquo ad ortum Philippi' Galici pie memorie positi super hereditatem et grenicies ciuitatis, qui predicti tres lapides stant super gades et grenicies ciuitatis.
Adiecimus, quod predicti Judei in perpctuum debent reficere et tenere me- diam partem lapidei pontis, qui se extendit ab orto olim Philippi Gallici felicis memorie vsque ad primum angularem lapidem. Ceterum dicimus, quod illud fos satum versus ciuitatem - quod eorum cimiterium non debet aliqualiter ampliari, sed si forsan idem fossatum purgari contingerit, ex tunc illa scrobs, id est pur gado, que extra proicitur, debet iactari super vallum ciuitatis, quod „warf wlgariter appellatur. Eciam mortuorum corpora non debent vllatenus exhumari sed mane- bunt sicut ab antiquis temporibus iacuerunt. Insuper prefatum cimiterium debet esse cum omni suo ambitu et vtilitatibus ab omnibus collectis ciuitatis et anga- riis quibuslibet liberum penitus et exemtum; prescrtim illi duo lapides qui iacent versus Strelin, iacent super grenicies Judeorum et spectant ad eos cum plancis astantibus retro lapides immediate. Preterea asserendo dicimus, quod Judei crebrius nominati plancare debent cum suis denariis et debent tenere plancas per medium fossatum transseuntes se muuiendo vsque ad plancas ciuitatis quolibet impedimento penitus relegato. Ideoque ratificamus, approbamus et racionabiliter conftrmamus, vt hec predicta ordinatio habita maturo consilio seniorum [et] iuratorum nostrorum in sempiternum inviolabiliter obseruetur. In cuius rei testimonium et cetera. Data Wratislauie Anno domini m°ccc°xvi° Kalendas (!) presentibus nos (!), qui tunc . temporis consules ciuitatis fueramus, scilicet Wichmanno, Heinmanno de Wocesdorf et ceteris.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 96, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/a370ba45-2384-4511-93cc-0a33db267e0c/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success