Breslauer Urkundenbuch, Nr. 83, S. 95
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 83, S. 95


In nomine domini amen. Cum iuris tramite condocente hos expediat maiore fauoris et gracie amplitudine prosequi, qui se digniores apud nos fidelitatis merito et gratitudine constancie reddiderunt; inde nos Bolezlaus, Heinricus et Wladez- laus, dei gracia duces^Slezie, Oppauie dominique Wratizlauie et de Lignicz, ad vniuersorum tam presencium quam futurorum deferimus nocionem, quod atten- dentes fidelia et continua seruicia nostrorum fidelium consulum et ciuium nostre ciuitatis Wratizlauiensis tociusque communitatis eiusdem nobis exhibita et in
11
82
posterum exhibenda ylariter et gratanter ipsos predictos fideles nostros vniuersaliter omnes inhabitatores et incolas predicte ciuitatis nostre Wratizlauiensis in omnibus et singulis iuribus, paruis et magnis, quibus memorati ciues nostri a progenito- ribus nostris pie memorie et felicis recordacionis, eorum veris hereditariis dominis, sunt conseruati et priuilegiati, uolumus similiter, iugiter et inviolabiliter con- seruare; que quidem iura predicti incole nostre ciuitatis Wratizlauie eoruin priui- legiis et iuribus autenticis edocere poterunt et apercius demonstrare. Nos igitur uolentes et desiderantes conmuni vtilitati et comodo ciuitatis nostre Wratizlauie, quam semper fide et constancia pollere reperimus, clementer intendere et alacriter iugiter prouidere, omnia et singula iura fidelium nostrorum ciuium predictorum maturo communicate consilio innouamus, approbamus, ratificamus et presentibus confirmamus. Quod autem nullus successorum nostrorum hanc nostre innoua- cionis, approbacionis et confirmacionis graciam prouide factam ausu temerario presumat infringere aut aliqualiter inmutare, presentem paginam ad perpetuam rei memoriam (sempiteruam) scribi iussimus appensionis nostri sigilli munimine roboratam. Actum et datum Wratislauie currente anno domini millesimo trecen- tesimo decimo feria tercia post dominicam, qua cantatur quasi modo geniti, pre sentibus nostris fidelibus hie conscriptis ad testimonium uocatis et rogatis; vide licet Schamborio de Schiltberch, Friczone de Waldow, Marthino Buzewoygi, Con rado Schenke, Heinrico de Sylicz, Johanne, filio Schamborii, et Rollone, nostre curie notario, qui de mandato nostro presencia conscripsit.
Nur vоп Herzog Boleslaw besiegelt .
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 83, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/b27c01a4-1717-4696-81de-bea5778f9791/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success