Breslauer Urkundenbuch, Nr. 134, S. 138
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 134, S. 138


In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratislauie et in Glacz, notum fore cupimus tam presentibus qvam futuris hanc paginam inspecturis, qvod venientes ad nostram presenciam nostri fideles Zcam- borius et filius fratris sui Vrozkonis bone memorie Petrus dictus de Vroblewicz sana mente ac bona eorum corporis valitudine confessi sunt, Johannem dictum Schel, civem novae civitatis nostre prope muros civitatis Wratislauie, apud eos
pro pecunia sua in bonis eorum Vroblewicz nuncupatis in viginti quinque mansis et in sculteto et in rusticis in eisdem viginti quinqve mansis residentibus com parasse tres malderatas siliginis, qvas qvidem malderatas dicti Zcamborius et Petrus dicto Johanni Schel infra quatuordecim dies post festum beati Michaelis sd domum suam propria vectura adducere tenebuntur, ad tempora vite prefati Johannis singulis annis reuolutis. Post mortem vero sepedicti Johannis Schel praefati Zcamborius et Petrus, suus patruus, memoratas tres malderatas domino preposito sancti spiritus prope Wratislauiam, quicnnque erit pro tempore, simili ter soluent et adducent propria vectura in termino prenotato temporibus perpe- tnis contradictione qualibet procul mota. Eciam si omnes antedicti viginti quin que mansi, qvod absit, desertarentur vsque ad vnicum mansum, adhuc sepe dictas tres malderatas solvere de eodem tenebuntur, hoc adjecto, si in prenominato ter mino non solverentuT, ut est premissum, ex tunc iudex nostre curie debet in supradictis bonis sine omni strepitu et figura iudicii sufficiencia pignora recipere et prenotato Johanni Schel aut preposito sancti spiritus post suam mortem pre sentare nobis irrequisitis In cuius rei testimonium huic litere nostrum sigillum duximus apponendum. Datum et actum apud Wratislauiam infra octauas beate Agnetis anno domino M° CCC XXVJJI° presentibus nostris fidelibus Johanne et Hermanno dictis de Porsenicz, Thizkone de Rydeburc, Petro de Glogouia, Jo hanne Colmas, Opczkone, iudici curie, domino Johanne de Ladimiria, curie nostre notario, qui presencia habuit in commissis. Mit dem Siegel des Herzogs.
- Breslau
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 134, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/b8b1749f-1440-4584-b0cb-0a0ce2060fe2/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success