Breslauer Urkundenbuch, Nr. 182, S. 174
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 182, S. 174

In nomine domini amen. Nos Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucem- burgensis comes, notum facimus vniuersis, tam presentibus quam futuris presen tem paginam inspecturis, quod dilecti nostri . . consules Wratislauienses per fide- lem nostrum Tylonem de Legnicz, ciuem ibidem, nomine tocius vniuersitatis ciuitatis nostre predicte nobis humiliter supplicarunt, quatenus ipsis quoddam pri- uilegium, quod ab illustrissimo principe, domino Henrico felicis recordacionis, optinuerant, graciose similiter ipsis dare, concedere et confirmare dignaremur, prout eciam alias in Wratislauia in presencia nostri et nostrorum fidelium propter instantem dictorum nostrorum ciuium necessitatem onere probacionis huiusmodi priuilegium illesum neque in aliqua parte viciatum effectualiter produxerunt per omnia, tenoris et continencie infrascripte:
Hier folgt die Urkunde No. 25.
Nos igitur dictorum nostrorum fidelium consulum ac tocius vniuersitatis nostre dilecte ciuitatis Wratislauiensis iustis et licitis peticionibus fauorabiliter inclinati ipsis omnia et singula iura et libertates in iam dicto priuilegio de verbo ad ver- bum plenius contenta ratificamus, approbamus, damus, concedimus, innouamus et efficaciter presentis scripti patrocinio confirmamus. Ne autem inpostorum per quempiam hec nostra donacio, concessio et confirmacio aliqualiter infringatur, pre sentibus nostrum sigillum maius ex nostra certa sciencia et mera liberalitate du- ximus appendendum. Datum in Lucemburg in vigilia omnium sanctorum anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo tercio.
An seidensn Fäden hängt das grosse Siegel des Königs mit dem Rücksiegel.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 182, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/cac75227-b127-43a3-b752-b4b2c9b44da6/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success