Breslauer Urkundenbuch, Nr. 40, S. 56
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 40, S. 56


In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slesie, notum esse volumus vniuersis tam presentibus quam futuris, quod habita consideracione debita ad ciuitatem nostram Wratislauiensem intuentes eam multis commodis de- ficere placuit nobis accedente baronum nostrorum consilio ad releuacionem eorum intendere ope et opere, consilio et fauore; de mera igitur liberalitate nostra con- cessimus liberaliter ciuibus ciuitatis eiusdem, quod edificent triginta duos bankos. in quibus panes vendentur.
2. Item et bankos ad vendendum calcios, quotquot poterunt, pro commodo et ad commodum ciuitatis.
3. Item officium, quo vasa de curribus ad alia loca trahuntar, quod „scrod- ambaeth" wlgariter appellatur; ita tamen, quod omnia et singula vasa ad castrum et ad curiam nostram pertinencia ducent gratis, quocienscunque necesse fuerit, et reducent.
4. Item et libram, qua plumbum libratur, eisdem duximus concedendam.
43
5. Preterea indulsimus ipsis ciuibus, vt sine nostro et aliorum dampno, vbicunque in ipsa ciuitate poterunt, edificare valeaut. quod in censu ad marcam seu ad plus aut ad minus ascendat .
6. Item concessimus prenotatis ciuibus, vt id habeant, quod „inonghe" vulgariter appcllatur, sed non earius quam pro tribus fertonibus vendi debet, quorum vnus ferto cedet ad vtilitatem hominum illius artificii, cuius emptor eiistit, et alii duo fertones vna cum omnibus et singulis prouentibus supradictis coauertentur ad constructionem poncium et viarum iuxta et extra muros ciuitatis eiusdem ac ad alias necessitates quascunque, secundum quod magis expediet ciuitati.
7. Volumus eciam, vt incole in districtu ciuitatis eiusdem siti hereditatem habentes in theolonio [et] exactione soluenda tali libertate fruantur, proutceteri ciues infra muros ibidem dinoscuntur habere.
8. Item omnia et singula iura, que ipsi ciues tempore magne recordacioms domini Henrici, illustris ducis Slesie, carissimi patris nostri, habuerunt, eis duximus concedenda, que perpetuo inuiolabiliter rata haberi volumus atque firma.
9. Item de bankis, in quibus panes vendentur, de nostra speciali gracia ciuitati collatis et quibusdam ciuibus de nostro beneplacito et fauore singulariter heredkarie assignatis et commissis [volumus], vt ciuitas exinde statutum censum habere valeat annualem; si iidem ciues racione structure edificiorum aliquid super- lucrari poterunt, ipsis bene concedimus et fauemus.
Et iidem ciues et incole premissa iuxta tenorem singulorum articulorum pre- dictorum perpetuo libera possidebunt presencium testimonio literarum. Actum et datum Wratislavie presentibus comite Jaflussio de Michelow, comite Thimone de Wesenbergh, comite Johanne Serucha, comite Razlao, comite Nenkero, Euerardo et Symone fratribus, nostris militibus, domino Petro prothonotario, preposito So- liensi, et quam pluribus aliis fide dignis ПП Kalendas Octobris anno domini m°cc°lxx ш° per manum magistri Arnoldi, scolastici Lubucensis, curie nostre Dotarii.
Mit dem Siegel des Herzogs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 40, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/cfe5ea96-bc18-4fc1-bbe1-1e80f8e916b9/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success