Breslauer Urkundenbuch, Nr. 234, S. 217
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 234, S. 217

Karolus quartus, diuina fauente clemencia Romanorum imperator, semper
Augustus et Boemie rex, notum facimus tenore presencium vniuersis, quod cum
ciuibus Wratislauiensibus, fidelibus nostris dilectis, magna et ingens ad presens
immineat necessitas pecuniam habendi ad releuandum onera debitorum suorum,
quibus illapsi notabiliter dinoscuntur, nos de gracia speciali eisdem ciuibus con-
cedimus et indulgemus, ut vendere possint quibuscumque personis fidelibus vtrius-
que sexus census temporales ad tempora vite emptorum huiusmodi de camera
vniuersitatis ciuium predictorum emptoribus administrandos eisdem; volumus
tamen dictis ciuibus saluam esse semper condicionem et potestatem reemendi
census huiusmodi ab emptoribus eisdem et a quolibet eorum. Presencium sub
imperialis nostre maiestatis sigillo testimonio literarum datum Prage anno domini
millesimo trecentesimo sexagesimo primo, indiccione quarta decima, HI Kalendas
Augusti, regnorum nostrorum anno Romanorum sexto decimo, Boemie quinto
decimo, imperii vero septimo.
„ т . „ per dominum imperatorem
R. Johannes Saxo. г _ , , „ .,.
Conradus de Meidberg.
An Pergamentstreifen hängt das grosse Kaisersiegt;! mit Riicksiegel.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 234, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/d643fc90-a3b8-493f-a5ed-6ac5e7a0dac9/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success