Breslauer Urkundenbuch, Nr. 18, S. 41
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 18, S. 41

Anno autem domini MCCLXI predicti duces (Henricus et Wladislaus, duces Slesie,) quo spiritu ducti nesciter, quasi pre ceteris privilegii obliti dederunt ciui- tati et consulibus, quoad Arenam quasi contrarium priuilegium in effectu, vt vi- detur, inter alia, quod eis in minori etate constitutis non modica iniuria facta fuerit per eorum tutores siue predecessores in donacione Arene monasterio facta et ideo per suum priuilegium quandam diuisionem Arene facere videntur et par tem versus ciuitatem cum suis ortis (laut ciuitati et consulibus Wratislauiensibus, aliam vero partem ante et circa monasterium eidem relinquunt. An autem huius- modi eorum ordinacio temporibus dominorum ducum sortita sit effectum, dubi- tatur propter scriptas ducales confirmaciones Henrici quarti et quinti ducum super tota Arena , creditur autem in effectum deductum tempore spoliacionis cleri sub Johanne rege primo, de quo infra.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 18, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/efb4c663-2685-4f9d-9537-56a1ef49a6ae/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success