Breslauer Urkundenbuch, Nr. 115, S. 121
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 115, S. 121


In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratizlauie, notum esse volumus omnibus ad quos peruenerit presens scriptum, quod attendentes fidelia atque grata seruicia fidelis nostri Willuschonis, camerarii nobis per eum hactenus multociens exhibita et adhuc in posterum exhibenda,
108
volentesque ipsum nobis magis beniuolum et paratum reddere sibi suisquc legittimis successoribus bono atque deliberate animo de consilio nostrorum fidelium omnem censum nostrum, quem in sepo inter antiqua maccella carnium Wratizlauie ha bere dinoscimur, de nostre liberalitatis munificencia dandum duximus ac conferen- dum ab ipso Willuschone prefato et a suis heredibus siue legittimis successoribus, vt premittitur, tenendum et habendum nec non temporibus perpetuis pacifico possidendum dantes eidem atque suis legitimis successoribus plenam ac liberam facultatem dictum censum vendendi, commutandi et in vsus suos conuertendi pro sue libitu voluntatis. In cuius rei testimonium presentem literam sibi dandam duximus sigilli nostri munimine consignatam. Actum et datum Wratizlauie in vigilia sancte et indiuidue trinitatis anno domini millesimo c°c°c° xx quinto prc- sentibus nostris fidelibus Hermanno de Borsnicz, Andrea Radak, Johanne Colmas, nostro marschalko, Henrico Colmas, Jeschkone de Smolcz, Hermanno burgrauio de Wraz, Nicolao, nostro notario, qui presencia spccialiter habuit in commisso et aliis.
Mit dem Siegel des Herzogs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 115, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/e6e7f4ee-fb34-4709-a9df-d1c19d02982e/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success