Breslauer Urkundenbuch, Nr. 166, S. 157
[NJ^os Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, ad vni- uersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nos cupientes com- moditatibus dilectorum fidelium nostrorum ciuium ciuitatis Wratizlauie intendere per effectum, vt sub nostro felici regimine continuis proficere valeant incrementis, ipsis ciuibus hanc duximus graciam de liberalitate regia faciendam, quod quilibet ciuis seu incola dicte ciuitatis, quamdiu vitam habuerit, pueris suis et heredibus ad etatem legittimam nondum profectis dare, constituere et eligere possit cu- ratorem, tutuorem et procuratorem, quemcunque decreuerit expedire. Si autem dictus ciuis vel incola non constituto, dato vel electo tutere vel curatore pueris suis fortasse decederet, volumus et statuimus, vt consules ciuitatis predicte, qui pro tempore fuerint, dictis pueris huiusmodi defuncti tutorem et curatorem iuxta arbitrium ipsorum dare et eligere possint, donec annos legittimos, quibus iuri stare et se iuuare et tueri personabiliter possint, plene fuerint adepti.
2. Ordinamus insuper et dictis consulibus concedimus liberam facultatem et potestatem, vt ipsi pueros et iuuenes ipsorum insollencias exercentes aut ex- ercere volentes aut ipsorum bona et hereditates invtiliter dilapidare et consumere satagentes corrigere valeant et artari ad bene faciendum, prout dictorum consulum industrie melius videbitur expedire.
Nulli igitur hanc concessionis nostre graciam, prout indignacionem regiam et penam grauissimam euitare cupiuerint, ausu temerario violare presumat (!). In cuius rei testimonium presentes literas nostro sigillo dedimus roboratas. Datum in Nurenberch feria quarta proxima ante Philippi et Jacobi beatorum apostolorum anno domini millesimo trecentesimo tricesimo nono.
1) Fehlt im Original.
An einem Pergamentstreifen hängt das grosse Siegel des Königs mit Rücksiegel.
144
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 166, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkBreslau/f2d41c05-f691-4abd-ab47-712a9939a9fd/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success