Breslauer Urkundenbuch, Nr. 257, S. 229
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 257, S. 229


Coram celsitudine imperialis maiestatis et gloria ceterisque omnibus, quorum interest, vel ad quos presens scriptum peruenerit, nos scabini . . ciuitatis Mage- deborch lucide protestamur . . ciuitatem Wratislaviensem longeuo tempore, cuius memoria aput nunc viuentes non exstat, iure opidano seu ciuili Magedeburgensi fuisse subiectam ita videlicet, quod quandocunque ambiguitatis quid super iure ciuili Magedeburgensi aput vel inter ciues Wratislauiensis ciuitatis exortum fuerat, recurrrendo ad nostram ciuitatem diffinitiuam sentenciam ab antecessoribus nostris et a nobis hucusque obtinebant. Atque inter varias nostri iuris sentencias ipsis olym datas et transscriptas dedimus eciam ipsisdem ius nostre ciuitatis in hec verba: Sunt aput nos viri spectabiles . . ministeriales scilicet, qui in vulgari nostro nominantur „dynstlute", duplicis generis. Primi sunt, qui sub se et sub suo omagio teuent et habent milites et clientes. Hii si coram nostro iudice in nostra ciuitate a quoquam conuenti fuerint, coram ipso non tenentur re spondere, dum modo promittant et caucionem faciant, quod coram domino nostro.. vel suo iudice ad hoc constituto certo die compareant actori faciendo iusticie complementum. Alii sunt simplices milites, clientes, famuli, villani, cetcrique tales persone seculares. Hii omnes coram nostro iudice in nostra ciuitate, si ab ipso ad iudicium citati seu euocati debite fuerint, respondere tenentur et facere, quicquid fuerit iuris.
In huius testimonium euidens, quod istud ius nostrum sit antiquatum per nosque ac nostros antecessores obseruatum, hoc scriptum nostro appendenti sigillo roboratum est. Anno domini m° ccc° Lx nono ipso die beati Matye apostoli.
An Pergamentstreifen hängt das magdeburger Schöppensiegel: Thronender Christus, links die drei Xägel, rechts der Specr unten die Dornenkrone. Umschrift: . . SCABINOKV . . MAID . ..
216
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 257, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/b9b58427-603d-419a-bdef-6635de9ca655/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success