Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXXXI. , S. 143
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXXXI. , S. 143

CXXXI.
Uniuersis christi fidelibus presens scriptum inspecturis ego Reimbertus Cerarius de Svlz salutem in domino. Tenore presencium notum facio presentibus et futuris, quod ego de consensu et voluntate vxoris mee Margarete et filiorum meorum Reimberti et Heinrici ac filie mee Gerdrudis pro remedio anime mee et pro dampno, quod feci ecclesie sanete crucis, mansum vnum in pomgarten iuxta Cysteins- dorf soluentem nouem solidos iuste et libere contuli ecclesie memo- rate. Vt autem ipsa nostra donatio siue collatio robur obtineat firmi- tatis, presens scriptum sigillo domini Ottonis Tursonis et meo sigillo feci diligencius comuniri. Huius rei testes sunt Otto Turso, Chunra- dus Lonholz, Marquardus Vmbschayden, Meinhardus de Nevdorf, Heinricus Loher. Actum anno domini M?CC?LVI? in quadragesima. Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CXXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/0e22f8ce-60df-4134-833c-e0f4049b6c33/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success