useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data)  CCXXVIII.
Signature:  CCXXVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
1277. 24. Juni. — Bertha von Dachbach und ihre Angehörigen beurkunden einen von ihnen mit der Abbtei heiligen Kreuz eingegangenen Vergleich wegen einiger Grundstücke zu Gschwent.
Source Regest: 
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXVIII. , S. 221
 

ed.
Current repository
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXVIII. , S. 221

    Graphics: 
    x

    CCXXVIII.

    Adnotacio litteralis rerum gestarum et rememorandarum inobli- uiscibilis conseruatrix humanis actibus adhiberi semper debet, vtpote monitrix presentium et doctrix veridica futurorum. Nouerint igitur omnes tam posteri quam presentes, quod nos Pertha dicta de Dahpach, Otto, Chunradus, Albero, Engelbertus, Thvringus fratres, filii eius dicti Vulpes, Chunradus de Aetolinstorf et Engelbertus. frater suus filius Steven super diutine actionis siue questionis causa, quam habui- mus aduersus abbatem et fratres monasterii sanete crueis Cystercien- sis ordinis pro bonis quibusdam in Geswentte sitis, que nos hereditario iure contingere videbantur, de parte nostra dominus Vlricus de Viho- uen et dominus Ortolfus de Ronnberch, de parte vero abbatis et fratrum premissorum dominus Liupoldus de Sachsengange et domi nus Johannes de Merswank arbitri electi super controuersia partis utriusque sunt taliter arbitrati, quod datis nobis a premissi monasterii abbate et fratribus viginti talentis denariorum monete wiennensis cesset penitus omnis nostra actio contra eos, et bona, de quibus actio ipsa fuit, monasterio sanete crucis remaneant libere perpetuo possi- denda. Nos itaque, tam nobilium et proborum virorum arbitrium non valentes nec volentes ducere irritum et inane ipsis coram, receptis a sepe- dictis abbate et fratribus iuxta premissi arbitrii iudicium viginti talentis denariorum renunciamus simpliciter et precise voluntaria et viua voce omni actioni et impeticioni premisse, dantes vniuersi et singuli siue resignantes ad manus fratris Ditmari cellerarii monasterii sanete crucis antedicti quidquid iuris habere uidebamur vel poteramus in bonis sitis in Geswentte, quelibet fuerint uel quomodolibet nominen- tur, que nos hereditario iure contingere poterant uel debebant. Et ad quiete possessionis cautelam perpetuam obligamus nos sepedictis abbati et fratribus contra quaslibet impetitiones quorumlibet heredum, coheredum et propinquorum nostrorum in premissis omnibus et sin gulis ad protectionis siue defensionis tuicionem duraturam perpetuo

    Fonies. XI. 14

    210

    ut est iustum. Vt autem hec in robore perpetuo perseuerent, presen tem, literam conscribi voluimus et eam sigillis dominorum Ottonis de Haselow, iudicis prouincialis Austrie, Heinrici marschalci de Kùn- ringe, Vlrici de Vihoven, Johannis de Merswank, Liupoldi de Sachsengange et Ortolfi de Ronberch petiuimus conmuniri. Huius vero rei testes sunt, dominus Otto de Haselow iudex prouincialis Austrie, dominus Heinricus marschalcus de Kûnringe, dominus Vlricus de Vihouen, dominus Johannes de Merswank, dominus Liupoldus de Sachsengange, dominus Fridericus de Lihtenstain, dominus Albertus Stuchse, dominus Stephanus de Meissowe, dominus Otto iunior de Haselowe, Eberhardus miles de Haselowe, Kalohus ciuis in Prukka et alii quam plures. Actum et datum anno domini M? CC? LXXV1I? in die sancti Johannis Baptiste.

    Original auf Pergament mit fünf grösstenteils beschädigten Siegeln, ein sechstes fehlt.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.