Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXXVI. , S. 177
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXXVI. , S. 177


CLXXVI.
Clemens episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii sanete crucis Cisterciensis ordinis Patauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod ius tu m est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates apredeces- soribus nostris Romanis pontifieibus siue per priuilegia seu alias indul- gentias uobis concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exaetionum a regibus, prineipibus, uel aliis christi fidelibus ratio- nabiliter uobis indultas, sicut ea iuste ac pacifice obtinetis, uobis et per uos eidem monasterio auetoritate apostolica confirmamus et presen tis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, haue paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit ineursurum. Datum Viterbii VIII? kalendas Nouembris, pontificatus nostri anno secundo.
Zwei gleichlautende Originale auf Pergament mit Bleibulle. — Pez, The- saur. VI, П, pag. 114, Nr. 200.
166
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CLXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/0f8e4439-d26f-42d2-a0b8-caecc4465628/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success