Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXX. , S. 50
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXX. , S. 50
XXX.
In nomine sanete trinitatis et indiuidue unitatis. Andreas dei gracia Hungarie, Dulmatie, Chroatie, Rame, Seruie, Galicie, Lodo- merieque rex in perpetuum. Regie sublimitaüs interest, et equitas suadet naturalis, vt, qui sua statuta a suis successoribus desiderat obseruari, ipse quoque suorum predecessorum sanetiones pari studeat diligentia conseruare; vt nulla uetustate dissoluantur, que succeden- tium sibi regum auetoritas perpetua stabilitate decreuerit roborare. Jnde est, quod prjuilegium a recolende memorie fratre nostro rege Hemerico cenobio sanete crucis in Austria concessum renouantes, uerbo ad uerbum presenti scripto duximus inserendum.
Hemericu* dei gracia Hungarie, Dalmatie, Chroatie, Rame, Ser- uieqm rex in perpetuum. Quoniam humanorum actuum series cum tem pore simul et ordinatore cito preterit et deletur, consonum esse dinoscitur legibus equitatis, vt regia liberalitas intendat.quam plurimum esse repleta mimeribus; maxime religioni conpatiendo, et uiris deo militantibus in цдп!\це illius regis, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum, extremum diem habendo pre oculis, erogare copiose maturet. Quod et progenitores nostri et horum felicis preeipue me morie pater noster Bela rex prudenter animaduertentes inter alia
39
pietatis acta innumera cenobium sanete crucis in Austria fouebat ut suum, manutenebat ut proprium, et elemosinarum larga crebraque donatione sustentabat. Cuius nos cum regni successores et potestatis ac copiarum omnium legitimi simus heredes, pietati etiam eius et iberalitati non impares inueniri uolentes, predium, quod bysseni quondam possidebant, de iure Mossuniensis castri exemptum preme- morato cenobio sanete crucis ita, ut bysseni illud habuerunt, integrum cum omnibus pertinentiis suis regia ac potestatiua manu in regno nostro perpetuo iure contulimus possidendum. Quod predium per pristaldum nostrum Maurum Mossuniensem comitem abbati et fratri- bus sanete crucis ex precepto nostro assignatum his metis collu- stratur et includitur. Videlicet prima meta sumit initium ad septen- trionem a fluuio, qui uocatur Sdr. Deinde protenditur ad orientem iuxta riuulum, qui fluit in predictum fluuium Sdr. Deinde ascendit planiciem minimi montis et descendit in uallem arundinetorum. Deinde ascendit ad uiam a meridiana plaga ante siluam, cuius nomen hagen- owe, que silua patrimonium est flliorum comitis Stephani. Deinde descendit in magnam uallem ad occidentem, et transit ultra magnam uiam, et tandem terminatur in prenotato fluuio Sdr.
Preterea eidem cenobio tria milia salium, qui regales dicuntur, sicut a reçolende memorie predecessoribus nostris, patre uidelicet ac fratre regibus, concessa fuerunt ab antiquo in Suprun in festosaweft regis a salinariis sub pena dupli de proprio sine omni contradictione persol- uenda presentis pagine auctoritate in perpetuum confirmamus. Ut autem tam a predecessoribus nostris facta donatio, quam nostre con- firmationis series nullis unquam temporibus ualeat retractan, pre senti eam pagina in noticiam deduci posterorum, et regie auctoritatis sigillo iussimus roborari. Datum per nianum Roberti Albensis prepo- siti et aule regie cancellarii anno dominice incarnationis M° CC? VIII? Johanne Strigoniensi archiepiscopo, Bertoldo Colocensi electo existentibus, Kalano quinque ecclesiensi, Bolezlao Waciensi, Katu- pano Agriensem, Kalenda Vesprimieiisem, Petro Geuriensem eccle- sias feliciter gubernantibus, Chepano filio Stephani Bachiensi et palatino comité, Bancone Ваno existentibus, Jula Budrugiensi, Mar- cello Supruniensi, Benedicto woywoda, Petro curiali comite regine Chenadiensem, Poth Mossuniensem eomitatus tenentibus. Regni nostri anno tercio.
Zwei gleichlautende Originale auf Pergament mit Siegel.
40
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/c0d47055-8e50-4197-8125-bc06550a22ac/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success